Aëroportus Stutgardiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Visio aeroportus

Aeroportus Stutgardiae (IATA: STR, ICAO: EDDS) seu Aeroportus "Manfredus Rommel" est aeroportus internationalis capitis rei publicae foederalis Germaniae Badeniae-Virtembergiae, maximus in Badenia-Virtembergia, sextus in Germania. Aeroportus Stutgardiae a meridie Stutgardiae locatur, atque fere 10 km a media urbe abest. Partes maiores aeroportus in communibus Leinfelden-Echterdingen et Filderstadt iacent.

Situs[recensere | fontem recensere]

Statio ferriviaria traminum velocium Flughafen/Messe (Aëroportus/Mercatus)
Ad aeroportum exitus autovialis (Autovia numeri 8)

Aeroportus in agrorum planitiei (Theodisce: "Filder-Ebene"[1]) medias finis inter Stutgardiam australem et Eslingam. Aeroportus aedificia vectorum in regione Leinfelden-Echterdingen versantur, aërodromus invicem maximam partem in regione Filderstadt ac minimam partem et Stutgardiae (Plieningen) et Neuhausen et Scharnhausen est.

Sub aeroportum mercatus novi Stutgardiae (Theodisce: 'Neue Messe Stuttgart') loca vicina sunt. Itaque statio ferroviaria (anno 1993 aperta) ab anno 2008 „Flughafen/Messe“ appellata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen theodiscum non"Filder" sed "Felder" est. Ex commutatione mediaevale pronuntiationem discrepantem in hac Germaniae regione exculta est.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]