Vitis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vitis
Aetas fossilium: 60–0 Ma
Palaeocaenum-Recens
Vitis californica uvas ferens
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinata): Rosidae
Ordo: Vitales[1]
Familia: Vitaceae
Genus: Vitis
L.[2]

Vitis (nomen botanicum a Linnaeo anno 1753 statutum) est genus plantarum florentium cuius fructús uvae appellantur.

De usu et cultura[recensere | fontem recensere]

Uvae aliquarum specierum comestibiles sunt; nonnullarum (et praesertim speciei Vitis viniferae) ad vini confectionem adhibentur. Specierum circiter decem exstant cultivarietates, sed speciei V. viniferae milia cultivarietatum enumerari possunt. Sunt etiam hybridae a cultoribus creatae inter V. viniferam, cuius saporem vinosum desideratur, et varietates Americanas quae contra glacies et morbos corroborant, praesertim V. labruscam, V. ripariam, V. aestivalem, V. rotundifoliam. Parasitus Daktulosphaira vitifoliae ("phylloxera" appellatus), ab America septentrionali in Europam medio saeculo XIX introductus, radices V. viniferae exsiccans, vitem totam destruit; ob quam rationem in Europa fere semper, alibi saepe, surcula nova speciei V. viniferae radicibus specierum Americanarum robustiorum V. berlandieri, V. riparia seu V. rupestri inserere necesse est.

Species[recensere | fontem recensere]

Enumerationem hic habes specierum circiter 80 a botanistis acceptarum.[3] Species plures in America naturá oriuntur, nonnullae in Asia orientali, una tantum (V. vinifera) in Asia occidentali.

Hybridae spontanei

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Angiosperm Phylogeny Group (2009). An update of the Angiosperm Phylogeny Group classification for the orders and families of flowering plants: APG III. Botanical Journal of the Linnean Society 161: 105-121.
  2. "PLANTS Profile for Vitis (grape)". USDA 
  3. Fons principalis enumerationis: The Plant List
  4. Species e The Plant List omissa

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Eruditio
Encyclopaediae et enumerationes
  • "Grape" in Alan Davidson; Tom Jaine, ed., The Oxford Companion to Food (2a ed. Oxonii: Oxford University Press, 2006)
  • Stephen Facciola, Cornucopia: a source book of edible plants (Vista: Kampong Publications, 1990) pp. 216-217, 339-349, 470

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad vitem spectant.
  • Vitis apud Encyclopedia of Life
De genere botanico
Wikispecies-logo.svg Vide Vitis apud Vicispecies.
Onomastica
  • "Vitis" apud Multilingual Multiscript Plant Name Database