Eudicotyledones

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eudicotyledones
Temporal range: Cretaceum superius - Recens
Primula hortensis, eudicotyledon
Classificatio biologica e
Regnum: Plantae
Cladus: Angiospermae
Cladus: Eudicotyledones
Cladi

Eudicotyledones sunt monophyleticus plantarum florentium grex, qui a prioribus auctoribus tricolpati et dicotyledones non-Magnoliidi appellatus est. Nomen ad verbum significat 'dicotyledones veri', quod grex plurimas plantas dicotyledones habitas continet, quibus sunt usitatae proprietates dicotyledonosae. Nomen eudicotyledonum, a Doyle et Hotton anno 1991 positum, late acceptum est ad spectandum ad unum ex maximis angiospermarum cladis (qui in plus quam 70% omnium angiospermarum consistit); alius cladus in monocotyledonibus consistit. Dicotyledones reliqui aliquando appellantur palaeodicotyledones, sed hoc nomen non late acceptum est, quod id ad gregem monophyleticum non spectat.

Permultae plantae familiares sunt eudicotyledones. Nonnullae sunt Acer, Brassica oleracea, Macadamia, Malus domestica, Myosotis, Ranunculus, Solanum tuberosum, Spinacia oleracea, et Taraxacum.

Aliud nomen eudicoyledonum est plantae tricolpatae, nomen quod ad morphologiam pollinis spectat. Huic gregi est pollen tricolpatum, vel formae ex eo deductae. His pollinibus sunt tres vel plus pori, in sulcis geniti appellatis colpis. Contra has plantas, plurimae aliarum plantarum seminiferarum (hoc est gymnospermae, monocotyledones, et palaeodicotyledones) pollen monosulcatum gignunt, poro uno in sulco. Nomen tricolpatarum, a nonnullis botanistis antepositum ut confusio cum dicotyledonibus, grege non monophyletico, vitetur (Judd et Olmstead 2004).

Nomen eudicotyledonum Anglice ut eudicots adhibetur in systematibus APG (1998) et APG II (2003) ad classificandas angiospermas. Adhibetur ad cladum, gregem monophyleticum, qui plurimos (priores) dicotyledones comprehendit.

Subdivisiones[recensere | fontem recensere]

Eudicotyledones in duos greges disponi possunt: eudicotyledones basales (Anglice: basal eudicots) et eudicotyledones nucleares (core eudicots).[1] Eudicotyledones basales est nomen haud sollemni more pro grege paraphyletico; eudicotyledones autem nucleares sunt grex monophyleticus.[2]

Altera investigatio suasit ut eudicotyledones disponi possint in duos clados: Pentapetala, omnes eudicotyledones nucleares praeter Gunnerales comprehendentia, et Gunnerales.[3] Pentapetala in tres clados tum disponi possunt:

Intra eudicotyledones nucleares, maximi greges sunt rosidae et asteridae:


Praeterea, intra quemque cladum sunt nonnullae familiae ordinesque inordinati (genera inordinata hic non nominantur) :

Nota bene: "+ ..." optionem dat ut segregatum prioris familiae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. A. Worberg, D. Quandt, A.-M. Barniske, C. Löhne, K. W. Hilu, et T. Borsch (2007), Phylogeny of basal eudicots: insights from non-coding and rapidly evolving DNA, Organisms, Diversity and Evolution 7 (1), 55–77.
  2. Douglas E. Soltis, Pamela S. Soltis, Peter K. Endress, et Mark W. Chase, Phylogeny and Evolution of Angiosperms (Sunderland, Mass.: Sinauer Associates, 2005).
  3. M. J. Moore, P. S. Soltis, C. D. Bell, J. G. Burleigh, et D. E. Soltis (2010), Phylogenetic analysis of 83 plastid genes further resolves the early diversification of eudicots, Proc Natl Acad Sci USA.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • De eudicotyledonibus, in Stevens, P. F. (2001 et seqq.). Situs Angiospermarum Phylogeniae. Versio 7, mense Maio 2006.
  • Doyle, J. A., et C. L. Hotton. 1991. Diversification of early angiosperm pollen in a cladistic context. In Pollen and Spores: Patterns of Diversification, edd. S. Blackmore, et S. H. Barnes, 169–195. Oxoniae: Clarendon Press.
  • Judd, Walter S., et Richard G. Olmstead. 2004. A survey of tricolpate (eudicot) phylogenetic relationships. American Journal of Botany 91:1627–1644. doi = 10.3732/ajb.91.10.1627. Textum plenum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Eudicotyledones spectant.