Peripatus (schola)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Peripatetici sunt philosophi scholae Aristotelis. Sicut aliae notae scholae philosphicae, e.g. Academia, Stoa, Kepos, Peripatetici nomen traxerunt a loco institutionis, porticis (περιπάτων) Lycei ubi philosophi ambulabant.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Aristoteles anno 335 a.C. munere educandi Alexandri Magni regressus Athenas reversus est. At non in Academiam Platonis cuius sodalis septendecim annos fuerat, reversus est sed una cum Theophrasto in Lyceo horto docebat, qui extra moenia paulo ad meridiem spectavit. Num ibi propriam scholam philosophicam instituerit, adhuc ambiguitur. Peripatus ille inclitus verisimiliter in Lyceo situs erat, at sunt qui eum in fundo a Theophrasto post mortem Aristotelis empto situm esse censeant. Nomine „Peripatos“ ad scholam describendam post mortem Theophrasti utebatur.

Post Theophrastum Strato Lampsacenus (ex anno 288/287 aut 287/286 a.C.n.) et Lyco ex Troade (ex anno 270/267 a.C.n.) scholarches fuerunt, exinde autem Aristo Ceus (ex anno 224 a.C.n.), Critolaus Phaselis (ex medio saeculo a.C.n.) et Diodorus Tyreus (usque annum 110 a.C.n.). Post Lyco nulla iam opera doxographica tradita sunt, verisimiliter schola ipsa primo saeculo a.C.n. abolita est. Scholae locus bello Mithridatico 86 a.C.n. vastatus est.

Etsi Peripatus schola eisdem rebus studebat quas iam Aristoteles tractavisset solus Theophrastus eandem plenitudinem rerum coluit ac magister eius cum ceteri discipuli eius singulis rationibus indulgentes philosophiam neglexerunt. Multorum operum ab iis confectorum tituli nobis traditi sunt ac nulla scripta integre supersunt. Maiorem tantum partem cuiusdam operis Aristoxeni ad harmoniam et rhythmum spectanti recepimus. Strato fuit ultimus clarus vir doctus ex schola Peripatetica. Post eum discipuli scholae ad orationes et verbositatem descenderunt.

Ex secunda parte tertii saeculi a.C.n. nomine Peripateticorum etiam ad auctores biographiam et historiam litterarum colentes describendos utebantur.

Aristotelismus ex saeculo primo saeculo a.C.n.[recensere | fontem recensere]

Philosophi recentiorum temporum doctrinae Aristotelismi faventes saepe Aristotelici dicuntur. Renovator huius rationis fuit Andronicus Rhodius quem utrum Athenis an Romae docuerit nescimus et qui iterum operibus didacticis Aristotelicis studere coepit intermissis studiis antioribus duobus saeculis. Tamen Andronicus Rhodius Aristotelis studia scientifica haud verbatim secutus est at potius ipse opera Aristotelica recensere atque interpretare instituebat etsi proprias cogitationes more Aristotelico exprimebat. Itaque Aristotelicus Alexander Aphrodisiensis inter maximi momenti philosophos numerandus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford Classical Dictionary (4a editio), s.v. "Peripatetic school."

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sharples, Robert W. Peripatetic Philosophy, 200 BC to AD 200: An Introduction and Collection of Sources in Translation. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2010.