Latinitas bona

Hippolochus (Theophrasti discipulus)

E Vicipaedia
(Redirectum de Hippolochus)
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Hippolochus (discretiva)

Hippolochus (Graece Ἱππόλοχος), saeculo IV a.C.n. exeunte natus, fuit discipulus Theophrasti auctorque epistulae quae Convivium appellatur, contubernio Lynceo Samio missa. Ibi narrat Hippolochus de cena nuptiali Carani cuiusdam Macedonis a convivis viginti celebrata. Is Caranus fuerit fortasse illius Carani, regi Alexandro socii, nepos; sed Phyllis Pray Bober "Caranum" re vera eundem ac Ptolemaeum Ceraunum fuisse adseverat, regem ab anno 281 a.C.n. usque ad 279 Macedoniae, qui anno 281 sororem suam Arsinoën in matrimonium duxit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andrew Dalby, "Hippolochus: The wedding feast of Caranus the Macedonian" in Petits propos culinaires no. 29 (1988) pp. 37-45; in The wilder shores of gastronomy edd. Alan Davidson, Helen Saberi (Berkeley Californiae: Ten Speed Press, 2002) pp. 288-297 reimpressum
  • Phyllis Pray Bober, Art, Culture, and Cuisine: ancient and medieval gastronomy. Sicagi: University of Chicago Press, 1999. ISBN 9780226062532