Eresus
Eresus (Graece proparoxytono Ἔρεσος, rarius oxytono Ἐρεσσός; Neograece Ερεσός) est urbs parva, iam temporibus antiquis nota[1], quae haud longe ab ora maritima Aegaea distans in occidentali insulae Lesbi parte iacet.
Urbs antiqua
[recensere | fontem recensere]Eresi antiqui ruinae reperiuntur eodem fere loco, ubi nunc stat vicus Scala Eresi, maris oram adstantes imminente promuntorio abrupto, ubi olim acropolis vel arx civium Eresiorum sita fuit, nomine hodierno Vigilae (Βίγλα) distincto.
Eresi nati sunt Theophrastus et Phanias philosophi (hic fuit et rerum gestarum Eresi scriptor); ibidem et Sappho poëtria secundum fontem unum;[2] nummus quidam urbis Eresi sub imperio Romano incusus imaginem Sapphus praebet.[3] Alii fontes eam Mytilenarum oriundam asseverant.[4]
Hordeum in pago Eresio cultum Archestratus saeculo IV a.C.n. super omnia alia cerealia laudavit:[5]
Principio munus eloquar Cereris | Πρῶτα μὲν οὖν δώρων μεμνήσομαι ἠυκόμοιο |
pulchra coma ornatae, amice Mosche: haec vero tu mente repone. | Δήμητρος, φίλε Μόσχε· σὺ δ´ ἐν φρεσὶ βάλλεο σῇσιν. |
Omnium praestantissimam ac optimam | Ἔστι γὰρ οὖν τὰ κράτιστα λαβεῖν βέλτιστά τε πάντων, |
habere licet polentam ex hordeo fecundo paratam, | εὐκάρπου κριθῆς καθαρῶς ἠσσημένα πάντα, |
puriter subactam, Lesbi, in fertilibus Eresi glebis, | ἐν Λέσβῳ κλεινῆς Ἐρέσου περικύμονι μαστῷ, |
aetherea nive candidiorem, qua dii vescuntur: | λευκότερ´ αἰθερίας χιόνος. Θεοὶ εἴπερ ἔδουσιν |
Mercurius scilicet eo proficiscitur ut emptam illinc auferat. | ἄλφιτ´, ἐκεῖθεν ἰὼν Ἑρμῆς αὐτοῖς ἀγοράζει. |
Oppidum hodiernum
[recensere | fontem recensere]Eresus aevo mediaevali in mediterraneum locum remotus est; ab ora fere 4 km distat. Usque ad annum 2010 Eresus et vicus Antissa demum constituerunt singulum nomine "Eresus-Antissa" (Δήμος Ερεσού-Αντίσσης), in quo et alii vici sex comprehendebantur, scilicet Scala Eresi, Mesotopus, Batusa, Chidera, Sigrium et Pterus. Incolae fere 1100 enumerantur, sed ad Eresum ipsum Scalamque Eresi veniunt quotannis peregrinatores multi inter quos eae feminae quae hodie "Lesbianae" appellantur.[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Thucydides III.35.
- ↑ Suda s.v. "Sappho (a)"
- ↑ W. W. Wroth, A Catalogue of Greek Coins in the British Museum 17. Troas, Aeolis and Lesbos (1894) p. lxxix Textus
- ↑ Athenaeus, Deipnosophistae 596e (sed textu incerto)
- ↑ Archestratus, Hedypathia fr. 5 Olson et Sens apud Athenaei Deipnosophistas 111f
- ↑ Armistead Maupin, Sure of You
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De monte Vigila apud Odysseus (Neograece)
- Consociatio "Theophrastos" Eresiorum
- Situs peregrinatoribus destinatus
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Eresus" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly
- Alexander Conze, Reise auf der Insel Lesbos (Hannover: Carl Rümpler, 1869) pp. 27-39 (Textus apud Google Books)