Thann

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Thann: flumen Thur perfluit vicum.
Thann: communis tabula
Portale occidentale sancti Theobaldi

Thann [1] est commune Francicum 7'721 incolarum (anno 2018) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata.

Geographia et oeconomia[recensere | fontem recensere]

Urbs Thann introitu vallis rivi Thur sita est ubi planities in angustas fauces sese coartat montibus Vosegi cinctas. Ferriviaria linea inter Mulhusiam et Thann a Nicolao Koechlin promota mense septembri anni 1839 inaugurata tum tertia tantum ferrivia viatoribus destinata in Francogallia erat. Hodie longius intra vallem usque ad vicum Kruth producta est linea. Ut Mulhusia Thann fabricis textilibus diu nota erat nono decimo et prima parte vicesimi saeculi. Hodie floret industria chemica sed etiam cultura vitis (grand cru[2] Rangen) quae iam tertio decimo saeculo ibi in honore erat. Tam declivia sunt illa vineta (45 per centum declivitatis) ut vindemiatores funibus retineantur eodem modo quo qui saxa abrupta in montibus altis ascendere solent. Quattuor species vitis tantummodo ibi plantare licet siquidem grand cru d'Alsace appellationem servare cupiuntː Pinot gris, Muscat d'Alsace, Gewürztraminer, Riesling.

De monumentis[recensere | fontem recensere]

Vineta Rangen supra urbem. Ultra "oculus strigae" conspicuus est.

Inter Gothicas Alsatiae ecclesias ecclesia collegialis Sancto Theobaldo dicata secundum locum post cathedralem Argentoratensem obtinet[3], per quartum et quintum decimum saeculum aedificata. Reliquias digiti Santi Theobaldi, episcopi Gubbiensis circa 1160 mortui tegit.

Comites de Ferrette in monte vicino castrum Engelburg tertio decimo saeculo aedificarunt quia in urbe Thann viatores vallem introeuntes portorium solvere cogere volebant, unde reditus magnus nasceretur. Quod castellum rex Francorum Ludovicus XIV anno 1673 deleri iussit. Ruinae permanent, in primis pars turris rotunda et cava quam incolae "strigae oculum" vocitant. Domini de Thann primum comites de Ferrette fuerunt atque postea per matrimonium cum domu de Ferrette Habsburgi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Adiectivus Thannensis/-e apud Georg Heinrich Behr, Zwey Bücher Von der Materia medica. Argentorati, 1748ː 531.
  2. Haec verba Francica "magnum vinetum" valent.
  3. Hans Haug, L'art en Alsace, p.76 et 79.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Thann spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 47°48′24″N 7°6′16″E • GeoNames • Facebook Places • "68334" apud INSEE