Jump to content

Thales Milesius

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Thales)
Wikidata Thales Milesius
Res apud Vicidata repertae:
Thales Milesius: imago
Thales Milesius: imago
Nativitas: 625 a.C.n.; Miletus
Obitus: 540i a.C.n.; Miletus

Familia

Genitores: Examyas; Сleobulina


Thales Milesius (Θαλῆς) philosophus Ionicus ante Socratemque, Mileti natus circa 624 a.C.n., mortuus circa 547. Fuit unus ex septem sapientibus Graeciae et fortasse conditor scholae Milesiae. Primus Thales habetur e philosophis paterque scientiae.

Non certo scimus quando Thales natus mortuusque sit, nam duae opiniones diversae traduntur : scribit Diogenes Laertius Apollodorum adfirmavisse Thalem LXXVIII annos vivere mortuumque LVIII Olympiade ;

Natus est Thales ex Thalidarum familia, qui sunt Phoenices qui a Cadmo Agenoreque originem ducunt, ut Diogenes Laertius et Herodotus aiunt[1]. Examio patre, Cleobulina matre habuit[2]. Adscriptus est in Milesiorum civitatem, quo tempore cum Neleo ex Phoenice ejecit, eo profectus est. At plerique, ut Diogenes, aiunt natus est Mileti ex familia nobilissima.

Fabulae ad astrologiam pertinentes

[recensere | fontem recensere]

Cum Thali saepe obiceretur quod philosophia hominibus nihil prodesset quoniam ipse pauper semper esset, divitem fieri rem philosopho facilem quidem esse sed non adpetendam ita demonstravit. Nam cum astrorum observatione magnum olivarum proventum anno proximo fore cognosset omnia prela in urbe narratur parvo pretio conduxisse ac deinde colligendarum olivarum tempore omnibus simul petentibus magno locasse. Ita magnum lucrum fecerat[3]. Item Astyage rege defectionem solis scientia sua praedixisse narratur[4]. Item Plato[5] narrabat Thalem in puteum cecidisse quia oculos ad caelum dirigebat nec quae ad pedes iacerent observabat et ab ancilla irrisum esse.

Scripsitne Thales ? Non possumus affirmare, nam antiqui scriptores diversa dicunt. Ut Vitruvius :

« 3. De naturalibus autem rebus Thales Milesius, Anaxagoras Clazomenius, Pythagoras Samius, Xenophanes Colophonius, Democritus Abderites, rationes quibus natura rerum gubernarentur, quemadmodumcumque quosque effectus habeant, excogitatas reliquerunt. »[6]

Quod negat Diogenes: "Ut quibusdam placet, nihil scriptum reliquit."[7]

Primus, ut ait Diogenes, sophos nominatus est.

Theorema Thalis de proportionibus
Theorema Thalis de proportionibus

Thales dixit: Ubi triangulum inscribitur in dimidio circulo, angulus ubi triangulum circulum tangit est 90°

Physica theologiaque

[recensere | fontem recensere]

Ut Aristoteles ait, in suis Metaphysicis[8], Thales novum modum philosophandi invenit, nam non solum ille deos non fecit creatores aut principia mundi, at etiam unum principium ex quo res omnes habeant originem adfirmavit esse. Eo modo philosophiae initium fecit ; itaque Thales primus habetur philosophus.

Naturae rerum principium

[recensere | fontem recensere]

Id principium sive initium ominum (αρχή), ut Aristoteles ait,[9] aquam Thales existimavit esse.

Theologia: de anima

[recensere | fontem recensere]

Primus, ut Diogenes Laërtius qui poetae Choirili locum profert[10], Thales adfirmavit animam immortalem esse atque omnia animos cohibere.

Apophthegmata

[recensere | fontem recensere]

Sponde, praesto noxa est; Amicorum praesentium et absentium memento ; Faciem ne ornato, sed studiis honestis ornatissimus esto ; Noli male ditescere; Cave sermo tuus invisum te faciat iis qui fide interposita earundem rerum socii sunt ; parentibus blandiri ne dubita ; Maleficium ne admitte ; Qualia parentibus praemia dederis, talia ipse senex a liberis tuis exspecta ; Difficile est noscere bonum ; Suavissimum est optatis potiri ; Desidia res molesta est ; Malum intemperantia ; Ignorantia incommoda est ; Doce ac disce meliora ; Noli otiari, etiamsi dives sis ; Res secundas cela invidiae declinandae causa ; Fac ne miserabilis fias ; Modum adhibe ; Cave omnibus credas ; Quum imperas, rege te ipsum.

  1. Herodotus, Historiae, I, 170 ; Diogenes Laertius, I, 22.
  2. Diogenes Laertius, Ibid.
  3. Aristoteles, Politica I.11.8-10 (1259a). Diogenes Laertius I.26. Cicero, de Divinatione I.49.111-2.
  4. Cicero, de Divinatione I.49.112.
  5. Theaetetus (Plato) 174a.
  6. De architectura, IX, 6.
  7. I, 23
  8. A, III, 983.
  9. Aristoteles, Metaphysica
  10. I, 24

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni