Septem sapientium convivium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Septem sapientium convivium (Graece Ἑπτά σοφῶν συμπόσιον) est opus Plutarcho attributum, recentius in serie Moralium comprehensa, quae formam habet dialogi iuxta cenam habiti. Personae dialogi principales sunt philosophi antiquissimi qui inter "septem sapientes" enumerati sunt, scilicet Thales, Solon, Chilon, Pittacus, Bias Prienensis, Cleobulus, Periander; etiam loquuntur Niloxenus, Anacharsis, Eumetis, Alexidemus, Aesopus, Ardalus, Cleodemus, Mnesiphilus, Chersias, Gorgias. Dialogus externus inter Dioclem et Nicarchum habetur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Textus et versio (Graece, Latine)