Antiphon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Antiphon
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 480 BCE; Rhamnous
Obitus: 411 BCE; Athenae
Patria: Athenae antiquae

Officium

Munus: Politicus, Orator

Antiphon (Graece Ἀντιφῶν; natus 480 Rhamnuntis in pago, mortuus Athenis 411 a.C.n.), Atticus orator fuit, cuius exstant sedecim[1] orationes, veterrimae omnium quae ad nos pervenerunt[2][3]. Harum orationum non amplius quam tres in iudicio recitavit, nam reliquae omnino ficticiae, per tetralogias distributae, exempli gratia compositae sunt[4]. Fertur Thucydidis fuisse magister[5]. Nomen Antiphontis tam commune in Attica erat ut duodecim Antiphontes ab Hoffmanno in lexico suo numerentur et nesciamus utrum Antiphon Rhamnusius idem sit ac Antiphon sophista annon.

Opera [6][recensere | fontem recensere]

  • Φαρμακείας κατὰ τῆς μητρυιᾶς (Necis veneficio patratae accusatio in novercam)
Argumentum: Philoneus quidam, concubina utens, patris huius oratoris amicus erat. Hic, concubinae redarguens, ei minatus erat in lupanar traducturum. Pater oratoris, uxore mortua, novercam filio superinduxit. Quae cum scorto familiaritate contracta (erant enim vicinae), et, quia non admodum a marito diligebatur, utrique propositum est veneno viros tollere. Cum itaque dies festus esset, ipsae ad rem paratae, iamque viri communiter libarent (amici enim erant), ambobus venenum in poculo propinant. Philoneus, qui plus hauserat, statim enectus est; pater autem oratoris huius minus hauriens in morbum incidit, ex eoque mortuus est. Quocirca filius novercam veneficii accusat. Hoc argumentum est. Causae status, conjecturalis; nam [7] servos ad torquendum dare noluit.
  • Κατηγορία φόνου ἀπαράσημος (Tetralogia I: Accusatio caedis in incertum auctorem)
Argumenta
Accusatio caedis voluntariae: Quidam, a cena rediens cum pedissequo occisus inventus est. Post cuius mortem quidam ex affinibus suis inimicum eius accusat ut huius homicidii reum: ille inficiatur. Unde status, coniectura imperfecta, ex una tantum persona constans. Divisio orationis haec est: in proemio constitutionem oratio non habet, quia nondum ratio dicendi ad perfectionem adducta erat: contentionem namque incipiens primum accusationis confutatione utitur, qua ostendit neminem [8] ex his qui in suspicionem venire debuissent illum necaverunt. Deinde causam urget, ostendens ex insidiis interfectum esse. Denique ad propositum transit, indiciorumque petitionem servi testimonio refellit. Deinde digressio et peroratio sequitur.
Defensio eiusdem caedis Accusatus fatetur quidem antiquam inimicitiam quae illi cum interfecto intercesserat, bomicidium tamen negat et indicium facit, se eum non interfecisse, ipsam inimicitiam. Dicit enim:"inimicus cum sim, omnino scivi mihi causam contrariam eventuram: propterea fieri non potest ut ego eum interfecerim. Refellit et testimonium servi, utpote a dominis subornatum. Nec incredibile dicit, grassatoribus, qui illum interfecerint, tempus non fuisse concessum ut eum pallio spoliarent.
  • Κατηγορία φόνου ἀκουσίου (Tetralogia II: Accusatio caedis involuntariae)
  • Κατηγορία φόνου κατὰ τοῦ λέγοντος ἀμύνασθαι (Tetralogia III: Accusatio caedis ab eo factae qui se diceret vim oblatam defensisse)
  • Περὶ τοῦ Ἡρῷδου φόνου (De nece Herodis)
  • Περὶ τοῦ χορευτοῦ (Super Choreuta)
Argumentum: Choregus pueros saltatores domi nutriebat, quorum unus bonae vocis causa pharmacum bibit cumque bibisset vita functus est. Pater pueri mortui choregum accusavit tanquam illi mortem afferentem. Defenditur choregus mortem negans. Status causae conjecturalis incertum cum sit crimen: certo indicio accusator utitur eo, quod pueri in domo choregi exercerentor; quod etsi crimine vacet ad suspicionem persuadendam valet.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sedecim secundum Pavanetto. Sed tres orationes simplices et quattuor tetralogiae (i.e. 12 orationes) sunt quindecim.
  2. The Oxford Companion to Classical Literature, p.41
  3. "Antiphon orationem primus omnium scripsit" Quintilianus, Institutionis oratoriae III, 1, 11
  4. Pavanetto, p.20
  5. Souda: "λέγεται δὲ καὶ Θουκυδίδου γενέσθαι διδάσκαλος"
  6. Tituli et argumenta ab editione Didot dempta
  7. "iudicium vero quia" (ed. Didot)
  8. sic in editione Didot: "(...) neminem ex debitoribus in suspicione esse huius necis illatae"

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0198661214)
  • Cletus Pavanetto, Graecarum Litterarum Institutiones, pars altera, sumptibus LAS, Romae, 1997 (ISBN 88-213-0361-6)

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!