Haec pagina est honorata.

Theaetetus (Plato)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Theaetetus (discretiva)

Pagina Theaeteti a Stephano editi.

Theaetetus (Graece Θεαίτητος) est dialogus Platonis, cuius tempus est annus 399 a.C.n., paulo ante quam Socrates mortuus est. Quando scriptus sit, omnium consensione non potest dici, sed sunt qui putent hunc dialogum anno 368 a.C.n. aut paulo post esse conscriptum in memoriam Theaeteti, quod pugna quadam Corinthia occisus fuisset. Post Parmenidem et ante Sophistam sermones videtur conscriptus esse.

Theaetetus est ex sermonibus Platonis solus, qui omnino epistemologiae dedicatus est. Quid sit scientia (ἐπιστήμη), quaestio est. Sunt etiam alii sermones (sicut Charmides) de scientia disserentes, sed Theaetetus totam fere epistemologiam Platonis comprehendit. Ut saepe in sermonibus Platonis, quaestio multipliciter illustrata in medium relinquitur. Illud quoque animadvertendum est, Platonem hic nihil de doctrina formarum dicere.

Quo anno scriptus sit Theaetetus[recensere | fontem recensere]

Plato, ut vulgo creditur, dialogum conscripsit in memoriam Theaeteti, hominis geometriae et mathematicae peritissimi, qui pugna quadam Corinthia vulneratus dysenteria perierat. Sed qua pugna et quando hoc acciderit, incertum est. Novissime Debra Nails posuit, Theaetetum pugna ad Lechaeum facta anno 391 gravia vulnera accepisse et deinde dysenteria perisse.[1] Si ita res se haberet, Theaetetus annos ferme quattuor et viginti natus perisset. Quod quidem aegre credi potest, nam Terpsion eum ”virum” (142b ἄνδρα) appellat, et quidem, quod maioris momenti est, mathematicus iam tantas res gessit, quas tam iuvenis vix potuisset praestare. Quae cum ita sint, inter plurimos auctores consensum est Theaetetum pugna anno 369 a.C.n. commissa, qua Epaminondas Graecorum et Lacedaemoniorum acies perfregit in Onio monte,[2] tam gravia accepisse vulnera, ut non posset ferre dysenteriam, cuius contagio in castris pollutus erat. Itaque consentaneum est, Theaetetum dialogum anno 368 aut ineunte anno 367 perfectum esse.[3]

De Theaeteti compositione[recensere | fontem recensere]

Socrates, qui in Theaeteto describitur simo naso et prominentibus oculis esse

Ut in multis dialogis Platonis fieri solet, sermo Socratis inclusus est in praelusione narrativa, quae tenuiter tantum ipsum argumentum attingit. In hoc ingressu Euclides, philosophus Megaricus, et Terpsion, Socratis discipulus Megarensis, inter se conloquuntur. Ipse enim Socrates Euclidi Athenas visitanti de sermone a se cum Theaeteto huiusque praeceptore Theodoro habito narraverat. Itaque dialogus Theaeteti nomine inscriptus ab Euclide refertur, prout memoria tenebat ea quae a Socrate audierat.

Socrates praesertim cum Theaeteto, adulescente sedecenni, conloquitur, et disputator secundae sortis est Theodorus, mathematicus Cyrenaeus iam aetate provectus, qui tum Athenis versabatur geometriae praeceptor. Sermo eodem positus est anno, quo Socrates necatus est, i.e. anno 399 a.C.n. Praefatio sermonis (143d-151d) eodem fere modo facta est, quo Charmides incipit. Socrates enim adulescentes magno ingenio praeditos quaerit, ex quibus unum quemque scrutatur, qua maxime excellat arte. A Theaeteto, quem maximo esse ingenio audierat, quid sit scientia (ἐπιστήμη), quaerit. Theaetetus primum respondere conatur varias scientiae formas enumerando. Quod quidem a Socrate reicitur, quod pro uno multa responsa acceperit. Theaeteto difficultatem quaestionis querente Socrates ratus sibi datam esse occasionem, qua ipse maxime calleat arte, ostendendi, dicit se matris suae vestigiis ingressum artem obstetriciam (μαιευτικὴν τέχνην) factitare: sese, cum mater sua mulieribus obstetrix adfuisset, obstetricare homines cogitationes difficiles parturientes, et, ”partu” edito, num vim habeat in se vitalem, inspicere more dialectico quaestionibus factis et responsis receptis. Non enim est Socratis scientiam auditoribus impertire, sed potius conlocutores suos ad intellegendum, quid iam sciant, elicere. Ars obstetricia a Socrate factitata in recordatione consistit, quae doctrina in Menone explicatur atque in Phaedone (72e-77e) et in Phaedro (246a-256d) commemoratur.

Tres scientiae definitiones[recensere | fontem recensere]

Theaetetus tres conatus scientiam definiendi continet. Qui conatus, etsi paulatim etiam etiamque meliores fieri videantur, rem definiendam in medium relinquunt; praesertim id notandum est, Platonem / Socratem hic paene nihil de doctrina idearum loqui.

Scientiam sensum esse (151e-186e)[recensere | fontem recensere]

Quinque sensus symbolice expositi. (Die fünf Sinne, pictura ab Iohanne Makart facta)

Theaetetus hortatu Socratis penitus in scientiam definiendam ingressus ”videtur mihi” inquit ”is, qui aliquid scit, id sentire quod scit, et ut nunc saltem apparet, nihil aliud scientia est nisi sensus.”[4] Quae opinio Socrati placere videtur, qui ilico etiam Protagorae illud dictum adfert: ”rerum omnium mensuram hominem esse, exsistentium quidem ut sunt, non exsistentium ut non sunt.”[5] Ita occasionem iudicandi relativismi Protagorei nanciscitur. Si igitur scientia (ἐπιστήμη) sensus (αἴσθησις) est, et si omnium rerum mensura homo est, iam qualia singula cuilibet homini videntur, talia ei sunt. Sensus ad exsistentiam rerum pertinet, nec potest umquam mendax esse, quippe cum scientia sit (152c). Itaque aliquid sentientibus sua cuique veritas privata sit. Quae cum ita sint, nemo erret, omnes aeque sapientes sint. Cur ergo Protagoras alios docet? (161c-162a).

Socrates expositionem (vel potius reprehensionem) relativismi etiam hac conroborat Heracliti opinione: rei ad alias res (χρήματα) relationes unicas et transitorias esse, nec ullam rem per se ipsam exsistere, immo omnes res implicatas et confusas esse adiacentibus. Itaque, cum omnia continuo varient, nihil esse, quod pure, per se, exsistere sciamus, nec opus esse lingua, qua homines de rebus exsistentibus loqui possint.[6] At si nec res constantes nec linguam ad eas describendas haberemus, etiam scientia careremus. Quod tamquam per ambages ideas inmutabiles Platonicas sustinere videtur, nam constat rerum earumque sermonalium descriptionum constantiam esse necessariam scientiae condicionem. In omni denique scientia constat intellectuale quoddam elementum esse, quod ad exsistentiam, identitatem, differentiam rerum pertineat. Sensus hoc elemento intellectuali carent. Constat igitur aliud sensum, aliud scientiam esse.

Scientiam opinionem veram esse (187a-200e)[recensere | fontem recensere]

Scientia, cum non sit ponenda in visu auditu olfactu frigorisque et caloris sensu, quaerenda esse videtur in potentia, qua animus sibi ipsi de rebus exsistentibus rationes reddit. Itaque Theaetetus ”Atqui hoc, o Socrates,” inquit ”ut ego arbitror, opinari vocatur” (187a). At non est scientia quaelibet opinio sed opinio vera (187b ἀληθὴς δόξα), etsi quaestio est, num opinio falsa (ψευδὴς δόξα) ab opinione vera distingui possit. Quo modo hoc demonstrari possit, homines non solum vera sed etiam falsa opinari posse, id Socrates cum Theaeteto deliberare incipit.

Primum, quid quisque sciat aut nesciat, scrutati inveniunt proficiscendum esse ab eo, quod est aut non est (188c). Itaque Socrates opinionem falsam dicit opinionem alienam (189bc ἀλλοδοξίαν) esse: si quis aliquid eorum, quae sunt, in mente sua ita permutarit, ut diceret aliud quiddam eorum esse, quae et ipsa sunt, constat eum de rebus exsistentibus loqui. Sed mox apparet etiam hanc viam in errorem ducere, nam ne hoc quidem modo potest demonstrari, nos etiam falsas opiniones habere posse (190c).

Constat res duas eodem modo agnitas inter se confundi non posse, nemo enim eorum, qui Socratem et Theaetetum sciunt, hunc illum aut illum hunc esse putare possit. At vero fieri potest, ut res obscure indistincteve sensibus obiecta cum mentali quadam imagine, servata in memoria, comparetur ita ut primum Socratem, si igitur aliquem simo naso et prominentibus oculis esse procul cernamus, et deinde, cum propius adcesserit, subinde Theaetetum esse videamus (cf. 191ab).[7] Quam notionem Socrates ita inlustrat. Inest animo massa cerea (191c κήρινον ἐκμαγεῖον), in qua imagines impressae sunt. Quaelibet sensibus obiecta erunt, ad haec monumenta adcommodabuntur (191c).

Sed ne hac quidem ratione eae explicabuntur falsae opiniones, quae non ex sensibus nascuntur. Porro Socrates hoc interesse inter 'habendi' et 'possidendi' notiones dicit, quod quidquid possidemus non semper nobiscum habemus. Si quis columbas feras in columbario domi constructo incluserit, illas, quamvis non semper in usu habeat, certe possidet. Itaque pro massa cerea imaginatur animo humano inesse columbarium (197d περιστερεών) sive aviarium, quod omnis generis aves contineat. Aves enim rerum scientiolae sunt, quas dum vivimus didicimus. Quamvis alicuius rei scientiam possideamus, interdum tamen illa scientia nobis praesto non est. Quare Socrates nos modo habere modo non habere dicit scientiam, quam possidemus (197c, 198d). Nascitur igitur opinio falsa, cum scientiam memoriae mandatam aliqua de causa non adprehendimus, aut falsam scientiolam eligimus. Opinionem enim falsam cognoscere non possumus, antequam, scientia quid sit, satis perceptum sit (200c).

Veram cum ratione opinionem scientiam esse (201a-210d)[recensere | fontem recensere]

Utrum veram an falsam opinionem habeamus, nescire poterimus, licet scientiam possideamus: quaestione initio posita nondum soluta, novum initium faciendum esse (200d). Tunc Theaetetus se audisse recordatur dici veram cum ratione opinionem scientiam esse (201c τὴν μὲν μετὰ λόγου ἀληθῆ δόξαν ἐπιστήμην εἶναι). Quam definitionem Socrates cum hac sententia philosophica coniungit, omnes res in individua sive prima elementa reduci posse; quae prima rationem (201e λόγον) non habere, unumquodque enim illorum solum per se nominari posse, nec quoquam nomine appellari. Secundum hanc theoriam, cum rerum compositarum, elementorum complexione contentarum, constitutio definita descriptaque erit, earum rationem et scientiam habebimus.

Socrates autem huic rationi adversatus hoc negat, individua elementa ignota, totum autem ex iis compositum notum esse. Itaque litteris et syllabis utitur exemplis. Cum nominis Socratis prima syllaba so sit, tum, si constet illam syllabam ex s et o litteris compositam esse (203a), et quidem syllabam idem esse ac litteras compositivas, ex duabus ignotis unum notum nascatur (203d), quod quidem absurdum est. Constat igitur rationem so syllabae non in s et o litteris consistere. Tunc Socrates dicit litteras fortasse non esse syllabae partes, sed potius syllabam esse ”unam quandam ex illis natam speciem, quae ideam unam sui ipsius habeat et ab elementis differat” (203e ἐξ ἐκείνων ἕν τι γεγονὸς εἶδος ἰδέαν μίαν αὐτὸ αὑτοῦ ἔχον). Quod non longe abesse videtur de eo, quod in praesentia emergentia appellatur.[8] Si igitur syllaba idem non est atque litterae, tum haec elementa partes syllabae non sunt. Secundum hanc rationem una quaedam indivisibilis idea syllaba esse videtur (205c μία τις ἰδέα ἀμέριστος συλλαβὴ ἂν εἴη). Itaque syllaba, siquidem una et individua idea est, aeque rationis et cognitionis expers est atque elementum (205e).

Tum Socrates re tamquam in medium relicta etiam insuper, quid ratio sive λόγος hic significet, tractat.[9] Tres distinguit rationis significationes, quarum prima – scilicet dictio qua cogitatio per verba et nomina exprimitur (206d) – tamen nimis generalis videtur, namque omnes opiniones per orationem proferuntur. Secundum est, omnia elementa rei cuiusdam exponendae enumerare (207a), id est, completam et perfectam analysin patrare. Quam autem interpretationem Socrates repudiat, quod notitia elementorum (sicut partium currus) ad totum ex iis compositum (q.e. currus) comprehendendum satis non sit. Denique Socrates sermonem infert de tertia significatione: λόγον esse notam (208c σημεῖον) quandam, qua id, de quo agitur, a ceteris distinguatur. Atqui si scientia rei cuiusdam R per notam N habita erit, quo modo nota N cognoscetur?[10] Qui enim tandem scientiam ita definire vult, ut ad differentiarum scientiam referat, principium petere videtur (209e-210a; cf. 147b).[11]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nails (2002: 275-278, 364).
  2. Xen. Hell. 7.1.41; Bury (1900: 608)
  3. Sachs (1914: 16-40 [investigatio archetypa]); Taylor (1926: 320); von Fritz (1934: 1351-1352).
  4. Tht. 151e δοκεῖ οὖν μοι ὁ ἐπιστάμενός τι αἰσθάνεσθαι τοῦτο, ὃ ἐπίσταται, καὶ ὥς γε νυνὶ φαίνεται, οὐκ ἄλλο τί ἐστιν ἐπιστήμη ἢ αἴσθησις.
  5. Tht. 152a πάντων χρημάτων μέτρον ἄνθρωπον εἶναι, τῶν μὲν ὄντων ὡς ἔστι, τῶν δὲ μὴ ὄντων ὡς οὐκ ἔστιν.
  6. Socrates similibus notis Heraclitum etiam in Cratylo reprehendit.
  7. Theodorus (143e) Socratem et Theaetetum simili facie esse dicit.
  8. Praesertim Desjardins (1990: 124-128, 193-196) hunc locum cum emergentia coniungit.
  9. Constat verbum rationis, quamvis saepe eodem sensu adhiberi possit ac λόγος, huius omnes sensus colores non habere.
  10. Cf. Burnyeat (1990: 224)
  11. Burnyeat (1990: 228). Sunt qui putent non de vero circulo vitioso agi, sicut Fine (1979); Desjardins (1990)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bostock, David (1988) Plato's Theaetetus. Oxford: The Clarendon Press.
  • Burnyeat, Myles (1990) The Theaetetus of Plato. Indianapolis: Hackett.
  • Bury, John B. (1900) History of Greece to the Death of Alexander the Great. London: Macmillan.
  • Chappell, Timothy (2012) Plato on Knowledge in the Theaetetus. The Stanford Encyclopedia of Philosophy. Stanford Encyclopedia of Philosophy. The Metaphysics Research Lab. Stanford University.
  • Desjardins, Rosemary (1990) The Rational Enterprise: Logos in Plato's Theaetetus. Albany, NY: State University of New York Press.
  • Fine, Gail F. (1979) Knowledge and logos in the Theaetetus. Philosophical Review 88: 366-397.
  • von Fritz, Kurt (1934) Theaitetos (2). RE 5A, 2: 1351-1372.
  • Giannopoulou, Zina (2005) Plato's Theaetetus. Internet Encyclopedia of Philosophy.
  • McDowell, John (1973): Plato: Theaetetus. (Translatio & commentarius). Oxford: Clarendon Press.
  • Nails, Debra (2002) The People of Plato: A Prosopography of Plato and Other Socratics. Indianapolis: Hackett Publishing
  • Sachs, Eva (1914) De Theaeteto Atheniensi mathematico. Dissertatio inauguralis. Berolini: Francke.
  • Sedley, David N. (2004) The Midwife of Platonism. Text and Subtext in Plato’s Theaetetus. Oxford: The Clarendon Press.
  • Shields, Christopher (1999) The logos of «logos»: Theaetetus 206c-210b. Apeiron 32: 107-124.
  • Taylor, Alfred E. (1926) Plato. The Man and His Work. London: Methuen.