Latinitas nondum censa

Tula

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Tula
Res apud Vicidata repertae:
Tula: insigne
Civitas: Russia
Locus: 54°12′0″N 37°37′0″E
Numerus incolarum: 485 221
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Q18202896
Procuratio superior: Municipal Formation of the City of Tula

Geographia

Superficies: 146 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q4504360, Q4380526, Q4187204, Q4377880, Q4426472

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Albania, Kutaisi, Caluga, Neosolium

Tula[1] (Russice Тула) est urbs Russiae, iuxta flumen Upam (quod est accola amnis Occae) sita, administrativa regionis Tulensis sedes. Circa 485 milia incolarum habet (anno 2017).

Tula est valens industriae sedes: productionis armorum, constructionis machinarum, metallurgiae, etc. Gloriam ceperunt anthepsae (ipso vulgo, in nominativo singulari, samovar vocantur), harmonia et collyrae Tulenses. Praeterea, urbs est sedes scientiae culturaeque, certas universitates aliaque instituta educationis, nonnulla musea (e.g., museum armorum, anno 1724 conditum) et theatra habens.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Cremlinus Tulensis

Tula notitiae subest ab anno 1146. Erat pars ducatus Resaniensis, sed anno 1503 urbs facta est pars Moscoviae. Saeculis sexto decimo et septimo decimo fortalitium in terminis meridionalibus regni Russici Moscoviensis erat. Cremlinus Tulae constructus est annis 15141521. Anno 1552, urbs obsidionem copiarum regni Crimaeani toleravit. Decennio primo saeculi septimi decimi Tula fuit locus certarum rebellionum.

Ab saeculo septimo decimo, Tula facta est sedes industriae et mercaturae. Fabricatores armorum Tulenses noti sunt ab fine saeculi sexti decimi. Anno 1712, decreto Petri I, urbi condita est officina armorum producendi. Saeculo undevicensimo Tulae, quae ab anno 1777 fuit sedes gubernii Imperii Russici, incrementum acceperunt productio armorum aliaque fabrica ferri, confectio anthepsarum et harmoniorum.

Tempore Belli Civilis in Russia, Tula fuit locus, ubi Exercitus Ruber Bolsevicorum armabatur. Gubernio Tulensi anno 1929 abolito, Tula dein ad regionem Moscuensem pertinebat, ad annum 1937, quo anno facta est metropolis regionis Tulensis. Tempore Belli Magni Patrii, mensibus Octobris–Decembris anno 1941 Tula heroice contra copias Germaniae propugnabatur, proinde urbi anno 1976 datum est titulum Urbis-Herois.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tulam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 54°12′0″N 37°37′0″E • GeoNames • Facebook Places  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  • Pagina de Tula Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)