Latinitas nondum censa

Rhombites

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Rhombites [1] (Graece Ῥομβίτης) est nomen fluviorum duorum, in Geographica Strabonis aliisque operibus antiquis commemoratorum.

Sunt Rhombites Magnus[1] seu Maior[2], qui fortasse est flumen Ieia nostri temporis[3], et Rhombites Parvus[1] vel Minor[2].

Ecce scripta Strabonis, fluvios illos commemorantes:

Naviganti pone terram a Tanai intra octigenta stadia fluvius occurrit, qui magnus Rhombites dicitur, ubi plurimi pisces ad salsamenta capiuntur: deinde ad alia octigenta Rhombites parvus, promontorium quod et ipsum capturas habet piscium, sed minores.[1]

Quod in latere orientali paludis Maeotidis fluvius sit, qui magnus Rhombites dicitur; deinde Theophanius; ac deinceps Rhombites parvus; mox Vardanes.[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.