Canalis Volgo-Tanaiticus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cataracta canalis prima

Canalis Volgo-Tanaiticus[1] (Russice Волго-Донской канал) est canalis inter Rha flumen et Tanaim, qui systema maris Caspii ad systema oceanicum coniungit. Annis ab 1948 ad 1952 aedificabatur.

Locus et constructio[recensere | fontem recensere]

E Volga flumine in Volgogrado urbe, ubi receptaculum aquae Volgogradense formatum est, incipit et in receptaculum aquae Tzimlianicum Tanaitis in Kalatsch ad Tanaim urbe effluit. Antliis aqua Volgana elevatur, ut partem mediam canalis transiret et ad Tanaim advenir. 101 chiliometra longitudinis et non minus quam tria cum dimidia parte metra altitudinis habet. Tredecim cataractae canalis sunt. Per receptacula aquae tria transit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Volgo-Balticus, Volgo-Kamense, v.: Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Волго-Балтийский, Волго-Камское.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°34′12″N 44°9′0″E, 48°36′15″N 43°31′14″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica