Kalitva

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Kalitva
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 50°8′37″N 39°59′9″E
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Q4440404

Kalitva[1] (nunc vulgo Kalitva Prisca, Russice Старая Калитва) est vicus (et annis a 1779 ad 1865 urbs) regionis Voronegiensis Russiae. In ripa Tanaitis fluminis dextra altiore situs est. 1439 incolas habebat anno 2010.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1712 edictu Petri Magni sloboda Cosacica condita est. Caput circuli annis ab 1779 ad 1797 erat. Ludus litterarum primus anno 1844 apertus est. Seditio rustica contra bolsevicos Ioanne Kolesnikov duce anno 1920 Kalitvae orta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 50°8′37″N 39°59′9″E
  • De Kalitva (Russice)