Latinitas nondum censa

Asovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Азов
Vexillum Asoviae Insigne Asoviae
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Assovium,[1] Asoph,[2] Tanais[3]

Res politicae
Natio Russia
Condita 1067
Res geographicae
Area
 - tota


67,5 km²

Numerus incolarum 2015 81 995
Coordinata 47° 06′ 00″ Sept., 39° 25′ 00″ Ort.
Situs interretialis: http://www.gorodazov.ru/

Asovia,[1] vulgo Azov (Russice Азов), urbs est in regione Rostoviensi Russiae, portus ad flumen Tanaim. Circiter 82 milia incolarum habet (anno 2015).

Historia[recensere | fontem recensere]

Asoviae historia longa est. Prope eum locum, quo in loco haec urbs nunc sita est, ab saeculo fere tertio a.C.n. ad saeculum tertium fuit Graecorum colonia nomine Tanais, quam Gothi deleverunt. Saeculis decimo undecimoque Asovia oppidum Rutheniae erat. Anno 1067 a gente nomadica nomine Cumani seu Polovci occupata est (et ab illis Azak vocabatur), ab saeculo tredecimo fuit urbs Ordae Aureae. (Praeterea, urbs vocabulo Tana, sedes mercatorum, prope Asoviam nostri temporis in ripa sinistra fluminis Tanais saeculis tredecimoquindecimo erat.) Turcia (Imperium Ottomanicum) anno 1471 urbem Asoviam cepit atque arcem fecit. Quae arx annis 1637 - 1642 a cosacis Tanaicis (Donicis) obtinebatur. Anno 1696 Asovia oppugnata est a copiis Petri I, Russiae tzaris, sed anno 1711 denuo ad Turciam rediit. Anno 1774 Asovia adiuncta est ad imperium Russiae, quae bello vicerat, et annis 17751782 erat metropolis gubernii Asoviensis.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Asoviam spectant.