Symbolum Nicaenum Priscum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Symbolum Nicaenum a Concilio oecumenico Nicaeno die 19 Iunii 325 editum est. Saepe Symbolum Nicaenum Priscum appellatur, ut a Symbolo Nicaeno Constantinopolitano anno 381 edito internoscatur. Sunt qui dicant confessionem baptismalem ab Eusebio in epistula ad Caesarienses missa descriptam textui Nicaeno subiectam esse. Sunt etiam qui similitudinem textuum negent. Nihilo minus convenit inter omnes symbolum Nicaenum priscum non esse opus conciliare sed in aliqua vetustiore confessione fidei esse conditum. Symbolum fidei Nicaenum praesertim adversus dictrinam Arianam editum est. Itaque aliquot dicta formulae primae sunt addita, quibus divortium fidei Nicaenae cum Arianismo indicaretur.

Ecce textus Graecus symboli Nicaeni prisci dictis anti-Arianis pinguibus litteris indicatis:

Πιστεύομεν εἰς ἕνα θεόν, πατέρα, παντοκράτορα, πάντων ὁρατῶν τε καὶ ἀοράτων ποιητήν, καὶ εἰς ἕνα κύριον ᾽Ιησοῦν χριστὸν τὸν υἱὸν τοῦ θεοῦ, γεννηθέντα ἐκ τοῦ πατρός μονογενῆ τουτέστιν ἐκ τῆς οὐσίας τοῦ πατρός, θεὸν ἐκ θεοῦ, φῶς ἐκ φωτός, θεὸν ἀληθινὸν ἐκ θεοῦ ἀληθινοῦ, γεννηθέντα οὐ ποιηθέντα, ὁμοούσιον τῷ πατρί, δι᾽ οὗ τὰ παντα ἐγένετο τά τε ἐν τῷ οὐρανῷ καὶ τὰ ἐν τῇ γῇ, τὸν δι᾽ ἡμᾶς τοὺς ἀνθρώπους καὶˆδιὰ τῆν ἡμετέραν σωτηρίαν κατελθόντα καὶ σαρκωθέντα, ἐνανθρωπήσαντα, παθόντα καὶ ˆἀναστάντα τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ, ἀνελθόντα εἰς οὐρανοὺς καὶ ἐρχόμενον κρῖναι ζῶντας καὶ νεκρούς. καὶ εἰς τὸ ἅγιον πνεῦμα.

Hic afferimus textum a Hilario Pictaviensi, qui malleus Arianorum dictus est, Latine conversum:

"Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum nostrum Iesum Christum, Filium Dei natum ex Patre unigenitum, hoc est, de substantia Patris, Deum ex Deo, Lumen ex Lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον; per quem omnia facta sunt, quae in caelo et in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est et homo factus est, et passus est; et resurrexit tertia die, et ascendit in caelos; venturus iudicare vivos et mortuos. Et in Spiritum Sanctum."

Dicto confessionali separatim subnexa est exsecratio canonica: "Eos autem qui dicunt: erat quando non erat, et antequam nasceretur, non erat, et quod de non exstantibus factus est, vel ex alia substantia aut essentia, dicentes [creatum, aut] convertibilem et demutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica [et apostolica] ecclesia."

Hoc symbolum a patribus paene omnibus subscriptum est, fortasse potius necessitatem temporis observantibus quam novum animi habitum repente sibi accipientibus.


Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.