Florinus Nicolaus Jianu

E Vicipaedia
Wikidata Florinus Nicolaus Jianu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 Decembris 1976; Slatina
Patria: Romania
Florinus Jianu (sextus a laeva in consilio anno 2015 depictus

Florinus Nicolaus (Dacoromanice Florin nicolae) Jianu (natus die 30 Decembris 1976 in Slatina in Olt circulo) rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.

Institutio et munus[recensere | fontem recensere]

Jianu apud Universitatem Bucarestensem ad annum 1999 mathematicae studebat et deinde ad annum 2001 apud Scholam Nationalem Studiorum Politicorum et Administrativorum sortibus humanibus. Tum in administratione praesidis Romaniae operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Mensibus Martii ad usque Decembrem 2014 minister delegatus societatum minorum in consilio ministrorum Victoris Pontae fuit[1]. Die 4 Ianuarii 2017 ei isdem magistratus in consilio ministrorum Sorin Grindeanu translatus est, nunc minister sui iuris in ministerio nuper creato[2]. Iam die 2 Februarii 2017 se ab hoc magistratu recessit, quod consilium collegarum eius amnestiam criminum corruptionis decreverat. Hoc decreto Livius Dragnea, praeses factionis PSD, crimine absolutus est[3].

Familia[recensere | fontem recensere]

Jianu uxorem duxit atque filiam habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Ministri commercii Romaniae (2017 - )