Quantum redactiones paginae "Uranus (planeta)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m nexus intervicios additi stq:Uranus
Linea 296: Linea 296:
[[sq:Urani]]
[[sq:Urani]]
[[sr:Уран (планета)]]
[[sr:Уран (планета)]]
[[stq:Uranus]]
[[sv:Uranus]]
[[sv:Uranus]]
[[sw:Uranus]]
[[sw:Uranus]]

Emendatio ex 12:39, 14 Ianuarii 2008

Uranus

Inventio
Inventus aGulielmus Herschel
Inventus anno1781
Proprietates orbitales
Axis semimaior 19 ua
Radius?km
Perihelion? km
Aphelion? km
Excentricitas??
Periodus orbitalis?
Inclinatio orbitalis°
Satellites?
Satellitum nominaMiranda, Titania, eqs.
Proprietates physicales
Diametruskm
Areakm2
Massakg
Densitasg/cm3
Gravitasm/s2
Velocitas fugitivakm/s
Periodus rotationis12 h
Inclinatio axialis
Albedonumero
Temperatura
minmedmax
100 K120 K? K
Proprietates atmosphericae
Pressio atmosphaerica120 kPa
Carbonium%
Nitrogenium%

Uranus septimus planeta a Sole, et primus modernis temporibus inventus est. Quamquam, velut quinque classici planetae, Uranus videri nudo oculo potest, inter annum 1995 et 2006, sua magnitudo apparens enim inter +5,6 et +5,9, quod eum iuste supra ocularis visibilitatis limite +6,0 definito collocat, fluctuavit, tamen sua parva diametrus angularis (inter 3,4 et 3,7 arcosecundas, cum propomodum 16 et 20 arcosecundis Saturni et 32 et 45 arcosecundis Jovis comparandas) et lenta per caelum motio nunquam planetam ab antiquis observatoribus recognosci fecerunt.

Senior Gulielmus Herschel Urani inventum 13º die Martii anni 1781 nuntiavit, qui Systematis Solaris fines primum moderna in historia expandit. Etiam primus planeta inventus technologia videlicet telescopio utendo potius quam nudo oculo.

Uranus ex antiquo Graeco caeli deo Urano nominatur. Suus astronomicus symbolus Astronomicus symbolus Urano est. Symbolus Solis et Martis symbolorum combinatio est, quia Uranus Graeca in mythologia caeli prosopopoeia erat, Solis luce et Martis vi dominatus. Etiam platini alchemicus symbolus est. Elementum uranium in eius honore nominatus est.

Urani adiectivum "Uranius-a-um" est. Quamquam gigas gasosus est, velut Iuppiter et Saturnus, multo minus massivus ambis et expressius dissimilem intestinam compositionem, cum valde minus hydrogenii et helii et valde maiore copia "glacierum", velut aquae, ammonii, et methani, habet. Neptunus massa compositioneque Urani similis est et exinde astronomi nova categoria ad collective eos describendos uti coeperunt: "planetae Uranii" aut "gigantes gelidi" qui planetis Iovianis Iovi Saturnoque dispares sint.

Sicut alii gigantei planetae, Uranus systema anulare, magnetosphaeram et numerosos satellites possidet. De rotatione et satellitibus anulisque suis Uranus unicus est, quia ea non in planitie ecliptica orbitant, sed quorum Septemtrionalis Meridionalisque poli ubi alii planetae suos aequatores habent iacent. De Tellure visi, Urani anuli planetam circumdare velut arcus scopus videntur, dum satellites sicut horologii indices circum eum revolvuntur. "Viator II" (Anglice Voyager 2) primum Uranum anno 1986 photographans virtualiter sine lineamentis eum invenit, sine ullo nubium cirro aut procellis cum aliis gigantibus consociatis. Nunc, Urano suo aequinoctio appropinquante, terrestris basis observationes meteorologicae activitatis in eius superficie signa videre incipiunt.

Inventio et nominatio

Quamvis Uranus observatus esset multis in prioribus occasionibus, cum stella crebro confundebatur. Antiquior subnotatus visus anno 1690 fuit, Johanne Flamsteedo Uranum 34 Tauri catalogante. Flamsteedus Uranum saltem sexies magis observavit. Maximus visuum numerus Gallici astronomi Petri Lemonnieri duodecies saltem Uranum inter annos 1750 et 1769 observantis, inclusis quattuor noctibus continuis.

Senior Guillermus Herschelus planetam tertio die Martii anni 1781 invenit sed 26º die Aprilis eiusdem anni eum cometam retulit.

Decimo tertio die Martii anni 1781, inter decimam et undecimam horam noctu, prope H Geminorum parvas stellas Herschelo examinante cum septem pedum telescopio, cuius magnificans vis duae centae et viginti et septem vices erat, istarum stellarum una inusitatam diametrum habere videbatur; et ideo cometes esse putata est. Sub hac denominatione Londiniense in Societate Regali disceptatus est. Sed Herscheli et Laplacei investigationes serius novi corporis orbitam omnem circularem esse monstraverunt, et Uranus eapropter in planetae genus elevatus est.

Herschelus principio eum Georgium Sidus nominavit in honore Britannici regis Georgii III. Cum sidus stellam et haud planetam significare indicatus sit, Herschelus eum Georgium Planetam rebaptizavit. Nomen extra Britanniam acceptum non est. Lalandeus anno 1784 eum Herschelum nominare proposuit, dum planetae astrologicum symbolum (, "globum cum Herscheli prima littera superposita") creabat; hoc propositum a Gallicis astronomis rapide adoptatum est. Upsaliensis Prosperinus nomina "Astraeam", "Cybelem", et "Neptunum" proposuit quae nunc nomina duorum asteroidum et alterius planetae sunt. Petropolitanus Lexellus cum "Georgii III Neptuno" et "Brittanico Neptuno" compromissus est. Berolinensis Bernoullius "Hypercronium" et "Transsaturnem" suggessit. Tuliphordiensis Lichtenbergus Austraeam, deam ab Ovidio nominatam, sed quae traditionaliter cum Virgine consociatur, defendit. Nomen Minerva etiam propositum est.

Guillermus Herschelus, Urani inventor

Denique, Bodeus, Annalium Astronomicorum Berolinensium editor, Uranum optavit, nomen quod tam cito quam anno 1781 proposuit e Latinizata caelestis Graeci dei Οὐρανοῦ (Ουranou) versione; Maximilianus Hellus idem fecit eo in prima ephemeride utens, Vindobonae prodita et a Benedictino sacerdote Placido Fixlmillnero computata. Prima editio Uranum in titulo includens anno 1823 fuit. Germania hoc nomine saltem ab anno 1791 usa est. Monstrat primorum eventuum examinatio Menstruarum Notationum Regalis Societatis Astronomicae anni 1827 vel nomen Uranum iam communissimum esse quo tunc Britannici astronomi uterentur vel probabiliter iam antea fuisse. Nomen Georgium Sidus aut Georgius tunc ex illo tempore inusitatum factum est, cuius ultimum refugium Grapheum Calendarii Nautici HM fuit, quod non pro Urano usque ad annum 1850 mutavit.

Iuppiter (aut Zeus) Martis (aut Areos) pater erat, et Saturnus (aut Cronus) Iovis pater erat, sic, logicius aestimatum est traditionem sequi et planetam ultra Saturnum nominare ex Urano, quia, secundum mythologiam, Saturni pater erat.

Accentu elata syllaba in nomine antepaenultima aut prima est, quia paenultima syllaba brevis est (ūrănŭs) et aperta et tales syllabae numquam accentu efferuntur in lingua Latina. Ergo correcta pronuntiatio proparoxytona est et non paroxytona (ūrānŭs).

Sinice, Iaponice, Coreane et Vietnamice, planetae nomen versum est stella regalis caelestis.

Orbita et rotatio

Urani orbita circiter 84 Telluricos annos longa est. Media de Sole distantia circiter trium milliardorum chilometrorum est; in ista distantia, solaris lux vix 1/400 Telluricae est. Sua orbita primum anno 1792 calculata est, Attamen, fere statim discrepantiae apparere inter praedictam orbitam et realem, velut observamus, coeperunt. Anno 1841, Ioannes Couchus Adamus, tunc Univesitatis Cantabrigensis studens, ut discrepantia attractioni gravitationali invisi planetae ultra eum deberetur primum proposuit. Anno 1845, Urbanus Verriarius, in Observatorio Lutetiae laborans, suam liberam indagationem de Urani incerta orbita incepit. Die 23º Septembris anni 1846, Germanicus astronomus Ioannes Godofredus Gallus, de notitiis a Verriario fultis laborans, novum planetam, mox nominatum Neptunum, prope praedicto loco reperit. Ob inventionem creditum Verriarius adeptus est.

Urani rotationalis periodus, suus "dies", circiter 17 horas et 14 minutas durat. Velut omnes gasiosi gigantei planetae, suus nucleus lentior quam superior atmosphaera gyrat. Rapidior Uraniae atmosphaerae regio, circum Meridionalem polum, rotationem facit solum 14 horas celerem. Ventorum velocitates in ista regione 720 chilometra pro hora superant.

Inclinatio axialis

Urani inusitatissimarum proprietatum una est inclinatio axialis nonaginta et octo graduum. Sane super latus iacet. Eapropter, ob suam orbitam, alter polus continenter Solem aspicit dum alter contra facit. In altero Uraniae orbitae latere polorum orientatio versus Solem reversa est. Quod cuidam polo 42 annos continuae solaris lucis dat qui anni 42 annis obscuritatis sequuntur. Inter haec duo orbitae extrema, specialiter in aequinoctiis, Sol oritur et occidit in regionibus circa aequatorem sitis plerumque. Uranus proximum aequinoctium circa Decembrem anni 2007 attinget, et non denuo usque ad annum 2049.

Anni tempus, Septemtrionale Haemisphaerium
Anno
Anni tempus, Meridionale Haemisphaerium
Hibernum Solstitium 1902, 1986 Aestivum Solstitium
Aestivum Aequinoctium 1923, 2007 Autumnale Aequinoctium
Aestivum Solstitium 1944, 2028 Hibernum Solstitium
Autumnale Aequinoctium 1965, 2049 Aestivum Aequinoctium

Dum Viator 2 (Anglice Voyager 2) anno 1986 transivit, Urani Meridionalis polus fere directe Soli intendebat. Huius poli pittacium debetur facto ut Merionalis seu Meridionale adiectivo coordinatis definitionibus hodie Unione Astronomica Internationale probatis utantur, id est: Septemtrionalis polus planetae satellitisve polus invariabile solaris systematis planum intendens erit (quacumque planeta directione gyret). Astronomi aliquando dissimile systemate utuntur, quod corporis Septemtrionem aut Meridiem regionem secundum rotationis directionem definit. Iuxta hoc coordinatorum systema, Urani Septemtrionalis polus solarem lucem accepit anno 1986. Astronomus Patricius Mooreus, quaestionem de orientatione caeli regionum commentatus est et recapitulavit dicens: Carpe quod vis!

Propter axis orientationem Uraniae polares regiones plus energiae quam aequatoriales e Sole accipiunt. Uranus attamen calidior in aequatore quam in polis est subiacente mechanemate causante incognito. Extremae axialis inclinationis causa etiam nescitur. Systemate Solare formante, Telluricae magnitudinis protoplanetam cum Urano collisisse, obliquam axialem orientationem causantem, putatur.

Physici characteres

Multa quae de Urani physicis proprietatibus scimus ex uno obventu cum navicula siderale Viatore 2 (Anglice Voyager 2) 24º die Januarii anni 1986 derivantur. Nulla ulterior missio in planetam destinatur, et omnes subsequentes inventiones per terrestris basis observationes factae sunt.

Visibilitas

Cum media magnitudo apparens +5,5 in oppositione, Uranus nudo oculo in obscuro caelo et sine contaminatione luminica visibilis est et facilis scopus fit adhuc in urbanis caelis cum bimoculis. In amplioribus voluptariis telescopiis cum lenticulare diametro inter 15 et 22,5 cm (6 et 9 pollices), planeta palide viridis discus cum dissimile obscuratione ramale apparet. Cum amplo telescopio 20 cm (10 pollices) aut latiore, non solum nubilaria exemplaria, sed etiam aliqui satellites, sicut Titania et Oberon videri possunt.

Compositio

Magnitudinis comparatio inter Tellurem et Uranum

Urani massa circiter quattuordecies Telluricae, eum minime massivum giganteorum planetarum faciens. Etiam, cum 1.270g/cm³, secundus minime densus post Saturnum. Quamquam cum Neptuni simile diametro (circiter quater Tellurico]], minus massivus est, namque minus densus.

Physice chemiceque, Uranus valde propiorem similitudinem Neptuno quam giganteis Jovi et Saturno habet; sicut Neptunus, circiter decimam Jovianae massae partem habet et multo minus elementalia hydrogenium et helium. Astronomi igitur ambos collective pertinentes ad separatam categoriam referre coeperunt: "gigantum gelidorum", quia praecipue e "glaciebus" fiunt velut aquae, ammonii, sulfuri hydrogenii et methani.

Aliqui dissimilitudines inter gigantes gelidos et gigantes gasiosos ad suam formationem protendere arguunt. Systema Solare e gigantea rotante gasiosa pulvereaque pila, nominata nebula praesolare formatum esse creditur. Qua condensata, fit discus cum lento collapso Sole medio. Maxima gasiosae nebulae pars, praecipue hydrogenii heliique, Solem formavit, dum pulverea grana coniuncta se collegerunt primos protoplanetas formatum. Planetis crescentibus, aliqui eorum satis materiam per suam gravitatem tandem accreverunt ut nebulae relictum gasium carperetur. Quot gasium plurimum carpebat, tot amplior fiebat; quot amplior fiebat, tot plurimum gasium carpebat dum criticum punctum quo magnitudo eius exponentialiter augere coepit consecutus est. Gigantes gelidi, cum nebularis gasii paucis Telluricis massis, nunquam istud criticum punctum consecuti sunt.

Menso atomorum numero potius quam massa, Urani atmosphaera e circiter 83 pro cento hydrogenii, 15 pro cento helii, 2 pro cento methani, graviorum hydrocarburorum, velut acetyleni, ethani, methylacetyleni, diacetyleni et dioxydi carbonii vestigiorum, vestigia consistit. Urani atmosphaera ditata cum deuterio, comparata cum solare compositione (cuius D/H ratio circa 5.5×10−5), videtur. Urani cyanus color rubrae luci atmsphaerico methano absorptae praecipue debetur. Minima in Urano atmosphaerica temperatura circiter 55K (−218°C aut −360 °F) est. Quae in tropopausa, circiter 30km super nubilare tegmen cum pressione circa 0,1 barii, attingitur. Intestina locupletiores in graviorum elementorum, probabillimorum compositorum oxygenii, carbonii et nitrogenii sunt. Quod Jovi et Saturno opponitur qui praesertim hydrogenio et helio componuntur. Uranus (sicut Neptunus nucleum Joviani Saturniique similem sed sine massivo fluidi metallici hydrogenii involucro habet. Nihilominus, Urani intestina pleraque inter nucleum et atmosphaeram e percalefacta liquida aqua sub valde magna pressione consistere potest. Hodiernae solaris systematis formationis theoriae Urani Neptunique ab Jove Saturnoque longius praesentiam non explicant. Maiores quam ut materiae copia in ista distantia exspecta formarentur. Contra, aliqui scientistae ambos propius Solem formavisse sed Jove foras sparsos esse ponunt.

Atmosphaera

Uranus in circiter naturale colore (sinistrorsum) et in maiores undulares longitudines (dextrorsum), tenues nubilares cirros et atmosphaericum "operculum" ostendens

Urani atmosphaera est notabiliter suavis comparata cum aliorum gigantum gasiosorum eis, adhuc cum Neptunia, cui secus satis similis est. Viatore 2 (Anglice Voyager 2) Uranum anno 1986 volante, decem nubilarium lineamentorum totum per totum planetam obsevatum est. Proposita huic nubilarium lineamentorum inopiae explanatio ut Urani intestinus calor minor quam Jovianus et Saturnius sit est. Ambo Juppiter Saturnusque magis energiam radiant quam accipiunt e Sole. Quod potentes convectionis cursus in atmosphaera formari causat. In Urano iste caloris fons valde minor est ob suam minorem massam, cum nucleare temperatura circa 7000 K comparata cum 24 000 K in Jovis nucleo. Convectionis cursus in Urania atmosphaera formati non sunt tam fortes et quamobrem atmosphaera maiorum gigantum gasiosorum cirrorum collectione indiget.

Cur Urani intestina temperatura sit tam parva nondum intellegitur. Neptunus, qui magnitudinem compositionemque Urani fere geminus est, 2,6 vices tam energiam in spatium radiat quam e Sole accipit. Uranus, adversus, aegre excedentis caloris aliquod omnino radiat. Huic discrepantiae hypotheses ut, cum supermassivo impactore Urani extremam axialem inclinationem causante mature "obtritus sit", eventus etiam maximae primordialis caloris partis expulsionem, relicto eo cum depleta nucleare temperatura, causaverit includunt. Altera hypothesis est repagulorum speciem in Urania suprema strata quominus nuclearis calor superficiem attingat obstantium esse.

Sole illustratus polus caliginoso strato circumdatur et late in perviolaceo, phaenomeno ab astronomis "rubore diei" nominato, radiat. Media temperatura circa 60 K (-350 F) est. Quamvis alterius orientatio e regione Solis et alterius inversa Soli sit, ambo poli, illustratus et obscurus, propemodum aequales temperaturas in supremas nubes habent.

Uranus aetherosphaeram habet quae 1000 km alta et usque ad 10.000 km lata est. De Tellure infrarubra H+3 ionum emissione observata est. Aetherosphaerae temperatura inter 550 et 750 K est et in singulos annos variat. Aetherosphaera solare brevis undularis longitudinis radiatione praecipue sustinetur. Oneratarum particularum fluxus e magnetosphaera, collatis Jove et Saturno, significativus non est.

Variatio annualis

Fasciculus:Uranusfireworks.jpg
'Spectaculum pyrotechnicum' in Urano Keckiano telescopio anno 2004 observatum.

Brevem per temporis periodum Autumno anni 2004, magnarum nubium numerus in Urani atmosphaera apparuerunt, Neptunianum aspectum ei dantium. Observationes in pulverem contentionis principatus conterentes ventorum celeritates et persistentem tonitrosam procellam Quarti diei Iuliani spectaculum pyrotechnicum relatam incluserunt. 23º die Augusti anni 2006, investigatores in Instituto Sideralis Scientiae (Boulder, CO) et Universitate Wisconsiniana obscuram maculam in Urani superficie observaverunt, astronomis plurimam cognitionem de planetae atmosphaerica activitate dantes.

Cur haec activitatis subita surrectio producta sit non tote scitur, sed Urani extrema axialis inclinatio annuales variationes in caelo creare videtur. Cum Viator 2 (Anglice Voyager 2) Uranum visitavit, planeta per summam Meridionalem aestatem erat. Aestate/hieme prope solstitia, Urani haemisphaeria alterne modo in pleno Solarum radiorum nitore modo profundum spatium adversus adspicientia iacent. Haec dispositio in supremae atmosphaerae caliginosi strati aut operculi convectionem inhibentis formationem inducit. Nunc Verno/Autumnale aequinoctiis Uranum venientibus, dynamice mutat et convectio produci denuo potest. Super quod, nihilominus, adhuc ampla speculatio.

Planetarii anuli

Urano tenue planetariorum anulorum systema est, obscura particulata materia cum diametro decem metra lata compositum. Fuit primum anulare systema in Systemate Solare post Saturnium inventum. Prima de Uranio anulare systemate mentio e Guillermi Herscheli notis eius de Urano observationes disiungentibus venit. Quae includunt secutum locum: "Februarii 22º die anni 1789: Anulus suspectus est". Herschelus parvum anuli diagramma pinxit et "paucum pronum in rubrum" esse notavit. Telescopium Keckianum in Havaiiis hunc casum esse ex illo tempore confirmavit. Herscheli notae in typis in Societatis Regalis ephemeride anno 1797 editae sunt. Inter annos 1797 et 1977 anuli vix commemorantur, si omnino; quod aliquos in conclusionem ut Herschelus in inventi anuli assertionem erraret induxit. Nihil setius, Doctor Stuartus Evesus, Satellitalis Technologiae Surreianae Limitatae, Herschelum reapse accuratas descriptiones anularis magnitudinis relativae Urano, quia mutant dum Uranus iter facit circum Solem, et eorum colorum dedisse asserit. Theoriam ut anuli diu perditi sint quoniam per duo intervenientia saecula obscurati sint et foras expansi sint condit. Anulare systema decimo die Martii anni 1977 ab Jacobo L. Ellioto, ab Eduardo W. Dunhamo, et a Dougla J. Minko denuo inventum est qui Observatorio Aeroportato Kuiperiano usi sunt. Inventus forte fortunatus fuit; stellae SAO 158687 Urano occultatione uti ad planetae atmosphaerae studendum moliti sunt. Nihilominus, eorum observationibus analyzatis, stellam palam breviter quinquies antequam et postquam post planetam abiret abiisse invenerunt. Anulare systema esse debere circum planetam conclusi sunt. Quod directe photographatum est, Viatore 2 (Anglice Voyager 2) Uranum anno 1986 superante.

Decembre anni 2005, Telescopium Siderale Hubbleanum antehac ignotorum anulorum parem detexit. Maximus e planeta bis remotiores quam antehac noti anuli est. Novi anuli sic remoti e planeta sunt ut Uranium "externum" anulare systema nominentur. Hubbleanum duo parvos satellites etiam repperit. Quorum unus, Mab, suam orbitam cum extremo nove invento anulo partitur. Hi ambo anuli totalem Uraniorum anulorum numerum ad tredecim extulerunt.

Aprile anni 2006, novorum anulorum imagines cum Observatorio Keckiano externorum anulorum colores cesserunt: alter caelureus et alter ruber erat.

De externi anuli caelureo colore hypothesis est ut minutis aquariae glaciei particulis, de Mabiana superficie captis, quae satis parvae sint ut visibilem caeluream lucem spargant, componatur.

Urani anuli probabiliter sat iuvenes sunt; hiatus in circumferentia non minus quam in dissimilitudine in opacitate non se cum Urano formavisse suggerunt. Anuli olim satelles fuisse possunt qui magnae velocitatis impactu aut viribus aestuosis dirutus sit.

Campus magneticus

Ante Viatorem 2 (Anglice Voyager 2) ventum, nulla Uraniae magnetosphaerae mensura capta erat, ergo eius natura arcana manebat. Viatoris 2 observationes Uranium campum magneticum peculiarem esse revelaverunt, tam propterea quod de planetario geometrico centro non oritur quam propterea quod 59º de rotationis axe inclinatur. Neptunus similiter discessum campum magneticum habet, ad Uraniam extremam axialem inclinationem. Qua re conicere possumus omnes gigantes glaciales campos magneticos eius modi inclinatos habere. Hypothesis est, quod gelidi gigantes campos suos magneticos motione in relative superficialibus altitudinibus gignuntur, cum terrestres et gasii gigantivi planetae campos magneticos in imis suis nucleis gignantur.

Astronomi exspectaverant Uranium campum magneticum directo ordine cum vento solare esse quia ita ad lineam cum Uraniis polis, qui in planitie ecliptica iacent, esset. Propter pronam naturam, campus de facto in terrestrium planetarum simile positione iacet. Velut aliorum planetarum istae, Urani magnetosphaera magnetocaudam possidet quam post se miliones milium passum trahit; nihilominus, Urania planetae laterale rotatione in longam formam spiralem seu helicis formam seu cochleae formam torquetur. Telluris Iovisque campi magnetici bipolares sunt; qui propemodum tam fortis in utroque, et eorum "Lineae aequatoriales magneticae" cum physicis Lineis aequatorialibus propemodum parallelae sunt. Uranus Neptunusque, e contrario, magneticas lineas aequatoriales toto in suo Meridionale hemisphaerio, et sui Meridionales magnetici poli valde fortiores quam eorum Septentrionales poli.

Urania radiationis baltea (Saturniorum vim similia) sat fortia sunt ut methanum in gelidis intestinorum satellitum et anularium particularum superficiebus inlaqueatum obscuretur. Quod satellitum anulorumque uniformiter obscurae colorationis responsale fuisse potest.


Satellites

Maiores Uranii satellites comparati relatione eorum amplitudinum.

Uranus 27 notos satellites naturales habet. Quorum nomina e personis operum Shakespeari et Alexandri Popi electa sunt. Quinque praecipui satellites Miranda, Ariel, Umbriel, Titania et Oberon sunt.

Uranium satellitale systema minime massivum inter gasiosos gigantes est; immo, coniuncta quinque maximorum satellitum massa minor quam Tritonis massa dimidia esset. Maximus satellitum, Titania, radium solum 788,9 chilometrorum, aut minorem quam Lunaris dimidium habet. Satellites demissam albedinem habent et fere dimidia pars ex saxis constat, alia dimidia ex glacie. Glacies contineat carbonium et ammonium. Ariel superficiem novissimam habere cum paucissimis crateribus videtur, dum Umbrieliana antiquissima esse videtur.

Miranda angustias 20 chilometra (12 milia passuum) altas, et per gradus se tollentia strata, et chaoticam variationem superficiei possidet quod ad aetatem lineamentaque pertinet. Hypothesis est Mirandam massivo impactu aliquando in praeterito ruptam esse, et tum fortuito modo reformavisse.


Systema Solare nostrum
SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes Oort
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.