Inclinatio orbitalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
A – Satelles sive Luna
B – Planeta sive Terra
C – Planetae planities orbitalis
D – Satellitis planities orbitalis
i – Angulus inclinationis sive Inclinatio orbitalis

Inclinatio orbitalis (-nis, f) angulus est quo planities orbitalis satellitis inclinata est ad planitiem orbitalem planetae. Saepe inclinationes orbitales non magnae sunt, sed nonnulli satellites magnam inclinationem orbitalem habent (maxime nonaginta partium vel anguli recti). Si forsitan asteroides olim ab gravitatione cuiusdam planetae captus erat satellites fiebat cum fortasse magna inclinatione orbitali.

Item inclinatio orbitalis appellatur angulum inter planitiem orbitalem cuiusdam planetae et terrae. Ex planetis Pluto planetula maximam inclinationem orbitalem habet, enimvero 17 gradus.

Inclinatio orbitalis respectu planitiei eclipticae
Planeta Inclinatio orbitalis
Mercurius 7° 0' 16"
Venus 3,39471°
Tellus (planeta) 0,0°
Mars 1,85°
Iuppiter 1,30530°
Saturnus 2,485°
Uranus 0,772°
Neptunus 1,769°
Pluto 17,14175°


Vide etiam[recensere | fontem recensere]