Jump to content

Quantum redactiones paginae "Alaenus Divutius" differant

No edit summary
'''[[Alaenus]] Divutius''', iam ab adulescentia indulsit [[Musae|Musis]] Latinis sese deditque studio linguae Latinae, scripsitque anno [[1965]] librum Latinum cui titulus ''Sententiae,'' quo continebantur variae cogitationes eius tam prosa oratione quam carmine conscriptae. Postea, anno [[1967]], scripsit farraginem carminum Francogallice scriptorum, cui titulus ''Les Parfums du Styx''.
 
Etiam multa [[Erasmus|Erasmi]] et [[Huldericus de Hutten|Hutteni]]i opera conversa in sermonem Francogallicum edidit. Ita primus omnium fuit qui in linguam Francogallicam ''Spongiam'' Erasmi atque Hutteni ''Expostulationem'' transtulit. Etiam acroases nonnullas fecit de [[humanismus|humanismo]] et in variis commentariis etiam res historicas scribere aggressus est.
 
Recens edidit nonnulla carmina nova in libro cui titulus est ''Alaudae ephemeridis nova series''; fasciculus primus, curavit [[Anna Elissa Radke]], domus editoria Olms, in urbibus [[urbs Novum Eboracum|Novo Eboraco]], [[Turicum|Turico]], Hildesheim, anno [[2005]], a pagina 133 ad p.139.
Usor anonymus