Musae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Musa

Musa (fortasse Clio) legens
Musae saltant cum Apollone, pictae a Balthasare Perutio

Musa (Graece Μοῦσα)[1] est dea e grege novem dearum artium.

Secundum Hesiodum, Musae sunt filiae Iovis et Mnemosynes. Secundum Alcmanem et Mimnermum sunt filiae Gaeae et Urani.

Nomina Musarum a plurimis recepta sunt ea quae sequuntur:

Interdum alia nomina videntur. Teste scholiaste Hesiodeo, secundum nonnullos novem Musae antiquissimae fuerunt Callichore, Helice, Eunice, Thelxinoë, Terpsichore, Euterpe, Eucelade, Dia, Enope.[2] In Boeotia Musae tres adoratae sunt, scilicet Mneme, Aoede, Melete; apud Delphos tres, Nete, Mese et Hypate seu Cephisso, Apollonis et Borysthenis; apud alios quattuor, Thelxinoë, Aoede, Arche et Melete.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dialecto Aeolica Μοῖσα, Dorica Μῶσα. Etymologia Indoeuropaea: *men- (Calvert Watkins. The American Heritage Dictionary of Indo-European Roots. 2a ed. (Novi Eboraci: Houghton Mifflin, 2000. ISBN-13: 978-0618082506)).
  2. Scholia in Hesiodum, Opera et dies 1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Musas spectant.


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!