Schola Nova

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Schola Nova, anno 1995 Ayencurti, in parvo Vallonico pago condita a Stephano Feye, viro erudito, magistro capellae, musicologo et professore in Academia Musica Leodensi, in litterarum ludum lyceumque dispertita humanistarum studiis classicis favet. Fere 70 discipuli illic erudiuntur qui linguam latinam, graecam antiquam, anglicam, flandricam, res mathematicas, doctrinas scientificas, multasque alias disciplinas discunt. Plerique eorum inter annum septimum et undevicesimum agunt, et 10 annis totum studiorum cursum perficiunt (5 in litterarum ludo et 5 in lyceo). Ocius enim quam in scholis publicis doctrinam necessariam ad lauream impetrandam adipiscuntur discipuli propterea quod in greges admodum parvos divisi sunt (inter 5 et 10 alumnos singulis in gregibus).

Inter alia peculiaria, animadvertendum est discipulos institui solere non modo francogallice, sed etiam latine (lingua enim latina scholae nonnullae habentur ut historiae mediaevalis linguaeque graecae), et flandrice (scholae de artium historia atque de geographia sic recitantur). Nam, quotidiano usu discipuli citius meliusque linguas callere possunt.

Artes quoque maxime coluntur; concentus enim multi in scholae theatro habentur, necnon fabulae scaenicae a discipulis paratae alumnorumque concentuli. Praeterea, discipuli omnes canendi delineandique artes discunt.

Methodi nonnullae adhibitae[recensere | fontem recensere]

Linguae latinae[recensere | fontem recensere]

Ad linguam latinam docendam duabus praesertim methodis uti solent magistri:

Discipuli deinde ad auctores antiquos et recentiores (nonnullas enim Melissae symbolas legere solent) accedere possunt.

Linguae graecae[recensere | fontem recensere]

Methodus quae Athenaze vocatur adhibetur ad linguam graecam, dein, ad auctores antiquos accedunt discipuli inde a tertio anno.

Historiae scholarum[recensere | fontem recensere]

Magister historiae mediaevalis latine libellum scripsit, ex 50 paginis constantem, quo discipuli tertio anno utuntur. Francogallice aliis annis scholae recitantur, ferme semper libellis a magistris ipsis conscriptis.

Aliarum scholarum[recensere | fontem recensere]

Hic descriptae sunt nonnullae methodi quae adhiberi solent; magistri tamen possunt quibuslibet methodis uti, quo melius docere queant. Singuli enim suas consuetudines habent, quibus discipulos delectare solent.

Carmen in honorem Scholae Novae[recensere | fontem recensere]

In honorem Scholae novae atque eius conditoris Stephani Feye, vates Alaenus Divutius pepigit hoc carmen[1]:

Ad Stephanum Feye, Scholae Novae scholarcham et conditorem.
Ne pereat veterum doctrina occulta sophorum,
ne sileat semper magici vox muta Smaragdi,
fundasti ludum quo perpetuentur in aevum,
Hermae ter magni mysteria magna verendi.
Sic nova vita datur prisco trunco moribundo,
sic nova de priscis oritur schola vivida cunis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide: Melissa, n° 107, anno 2002, p. 15 et situm suberic.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.