Vita Latina
Appearance
Vita Latina est societas cuius scopus erat linguae Latinae vivae defendendae, quae commentarios quibus nomen itidem est Vita Latina edit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Vita Latina condita est anno 1957 a Theodoro Aubanel post primum congressum Latinitatis vivae, qui mense Septembri Avennione celebratus est. In initio, scopus societatis erat linguae Latinae vivae defendendae, sed postea hic scopus mutatus est: novus scopus est cultum et doctrinam Antiquitatis Romanae propagare et promovere. Olim commentarii societatis Latine edebantur, et opera auctorum Neolatinorum divulgabantur; periodicum autem solum commentarios de rebus antiquis Francice scriptos nunc edit.