Anna Elissa Radke

E Vicipaedia

Anna Elissa Radke (Hamburgi nata die 21 Iunii 1940) est philologa, theologa, et poetria Latina natione Germana.

De vita[recensere | fontem recensere]

Primum Hamburgi et postea Marburgi philosophiae et litterarum Latinarum Graecarumque studiis se dedit, nec non theologiae Christianae secundum doctrinam Lutheranam. Postea, magistra artium facta, scripsit carmina tam Latine quam Theodisce.

Procul dubio inter principes eximiasque poetrias lyricas et hodiernas numeratur.

Anna Elissa Radke est mater Gyburgae Uhlmann(de), Praemio Leibnitiano philologiae anno 2006 honoratae.

Carmen in eius honorem[recensere | fontem recensere]

In Annae Elissae Radke honorem, Alaenus Divutius hoc carmen pepigit:

AD ANNAM ELISSAM RADKE

Miles indefessa Novem Sororum
Montibus quae sunt et erunt canentes
Deliis, reddant tibi mille grates,
carmina propter.
Nam quis ausit, liberior poeta,
te altius Parnassi ad acumen ire,
ebrio non lassus aquas equinas
ebibere haustu.
Aut quis ascendet glaciale culmen,
candido passu, propius, viator
frigidum scandens Helicona solus,
alite verbo?

Index omnium operum Annae Elysiae Radke[recensere | fontem recensere]

  • 1982: Musa exsul, 1982.
  • 1990: Mein Marburger Horaz, 1990.
  • 1992: Katulla, 1992.
  • 1992: Harmonica vitrea, 1992.
  • 1995: In reliquiis Troiae, 1995.
  • 1998: Ars paedagogica, 1998.
  • 2000: "Ad Ingam Pessarra sexagenariam" (carmen), in Melissa, n° 95, anno 2000, p. 13.
  • 2000: "Ad Patrem Caelestem morbo diabetae laborantem" (carmen), in Melissa, n° 95, anno 2000, p. 13.
  • 2000: "Ad Franciscam" (carmen), in Melissa, n° 95, anno 2000, p. 13.
  • 2000: "Carmen consolatorium Alaeno dedicatum", in Melissa, n° 99, anno 2000, p. 5.
  • 2000: "Vertumnus et Pomona. Carmen Valahfrido et Soniae dedicatum", in Melissa, n° 99, anno 2000, p. 5.
  • 2000: Hoc praedicat sol oriens. Hymni oecumenici in Latinum versi ab Anna Elissa Radke, Moguntiae (Mainz), ed. Septimana Latina Amoeneburgensis et L.V.P.A, 2000, 24 pp.
  • 2001: "Ad merulam quandam Bruxellensem" (carmen), in Melissa, n° 101, anno 2001, p. 15.
  • 2001: "Pour Madame le Professeur Jacqueline Hamesse", (carmen) in Melissa, n° 103, anno 2001, p. 14.
  • 2001: "Discipulis lingua Latina non colenda est, sed linguae Latinae discipuli!", in Melissa, n° 104, anno 2001, pp. 8-12.
  • 2001: "De pugna contra terrorismum" (carmen), in Melissa, n° 104, anno 2001, p. 16.
  • 2002: "Ad festum Nativitatis Christi in Bactria celebratum a. MMI" (carmen), in Melissa, n° 106, anno 2002, p. 9.
  • 2008: "Ad Norbertum Thiel obiit d. 15. m. jul. a. 2008 / Idibus Juliis a. MMVIII°", (carmen), in Melissa, n° 145, anno 2008, p. 6.
  • 2009: Cantica spiritualia. Geistliche Lieder, Ökumenische Kirchenlieder in lateinischer Übersetzung, Melodien gesetzt von Vinfridus Czapiewski, Oberhausen, Verlag Karl Maria Laufen, 2009, 115 pp.
  • 2009: Iubila natalicia vel antithreni (contra threnos Iohannis Cochanovii), Fundacja Nauki i Kultury na Slasku, Opoliae, 2009.
  • 2010: O Täler weit... O valles patulae..., Florilegium Eichendorffianum, carmina selecta Josephi de Eichendorff transtulit in linguam latinam Anna Elysia Radke, Opoliae-Lubovitii, ed. Fundacja Nauki i Kultury na Slasku/Joseph von Eichendorff-Oberschlesisches Kultur-und Begegnungszentrum in Lubowitz, 2010.
  • 2011: "Ad nationem Aegyptiam (11.02.2011)" (carmen), in Melissa, n° 161, Bruxellis, 2011, p. 15.
  • 2012 : "Epitaphium Marco, fratri Alaeni Van Dievoet, dedicatum, qui obiit 21.04.2012" (Epitaphium Marco Van Dievoet dicatum), in Melissa, n° 168, Bruxellis, 2012, p. 16.
  • 2012 : Finis amorum / Letzte Liebe, praefationem scribebat Gerardus Alesius, Vindobonae, Praesens Verlag, 2012 (ISBN 978-3-7069-0655-5)
  • 2015 : Dialogi. Lateinische Theatestücke für die Schule, Herbipoli, Königshausen & Neumann, [2015] (ISBN 978-3-8260-5803-5; ISBN 3-8260-5803-8)
  • 2018 : Amor Pontifex oder Europäische Epigramme. Ausgewählte "Römische Epigramme" des Sinan Gudžević, Lateinisch und Deutsch, Berlin : Peter Lang, 2018.
  • 2019 : Asylum Poeticum. Kunst als Schutzraum, Jonas Verlag, Weimar, 2019 (ISBN 978-389445-572-9).
  • 2022: Laudes Ucrainae. Lob der Ukraine, Oppeln, 2022, prima editio.
  • 2023: Laudes Ucrainae. Gedichte. Würzburg: Verlag Königshausen & Neumann, ca. 360 Seiten (ISBN 978-3-8260-7875-0). Cum translationibus : theotisce (Anna Elissa Radke), francogallice (Alain van Dievoet), polonice (Joanna Rostropowicz), hispanice (Sandra I. Ramos Maldonado, collaborantibus quatuor discipulis) et ucrainice (Ludmyla Shevchenko)[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secunda editio libri qui inscribitur Laudes Ucrainae primum editi anno 2022, aucti cum 50 novis poematis latinis, cum translationibus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)