Rainardus Brune

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Rainardus Brune (Theodisce Reinhard Brune) Germanus, natus die 25 Ianuarii anno 1914 in urbe Unna in Vestphalia et mortuus octoginta septem annos natus die 26 Decembris anno 2001, erat eximius poeta Latinus et typographus, qui domo editoria sua multos poetas latinos libris elegantissime impressis edidit.

Rainardus (Reinhard) Brune puer iuvenisque vixit Coloniae Agrippinae atque in urbe Leichlingae absolvitque gymnasium in oppido Schleiden. Quamvis erat praeditus anima poetica et potuisset studia universitaria cum laude perficere, adductus est propter tempora infelicia sese arti typographicae studendae dedere. Mox debuit, vir pacificus et sensibilis, bellum immane participare.

Bello finito, artem typographicam exercuit in urbe Langenfeld haud procul a vico Leichlingae ad Rhenum in qua urbe vixit prope silvam et ubi sedes erat eius Domus editoriae. Ediditque aliorum poetarum carmina, sed etiam sua opera tam theodisce quam latine scripta.

Carmina eius latina, metrica mediaevali saepe conscripta, canunt vitae gaudia et cursum temporis. Rainardus Brune fuit verus poeta.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1979, Wermut im Wein, Erlebnis einer Reise, Reinhard Brune Verlag, Leichlingen.
  • 1982, Lucere ubique lucernas caelestes. Narratio de itinere trans Pyrenaeos birota facto, quam narrationem Rochus Habitzky in Latinum convertit. (sub pseudonymo René Saksa)
  • 1986, Carmina Latina recentiora, carmina latina sub nomine ficto quod est Renatus Saksa.
  • 1986, De vaspiceto nive velato, narratiuncula (latine). (Sub nomine ficticio quod est Renatus Saksa)
  • 1988, Agedum, eques. (carmina latina et theotisca)
  • 1988, Ein Hufschlag und ein Vogellaut, der Reiter und die Liebe. (theotisce scriptum)
  • 1989, Die weiße Höhle, Erzählung. (theotisce scriptum)
  • 1989, Djuscha djéwuschka, Erzählung. (theotisce scriptum)
  • 1991, Daß man die Stunde niemals halten kann. (carmina theotisce, francogallice, latine scripta)
  • 1993, Der Gang um den See. (theotisce scriptum)
  • 1994, Avoine sauvage, essais poétiques français, conamina poetica latina.
  • 1995, "Carmen gratulatorium" (ad Stephanum Feye eiusque uxorem), in Melissa, n° 68, anno 1995, p. 13.
  • 1995, Der Gnadenschuß, Erzählung. (theotisce scriptum)
  • 1995, Maniplus Nugarum, als Manuskript gedruckt.
  • 1996, Der geäderte Stein, la pierre veinée, Erzählung. (theotisce scriptum)
  • 1999, Der Bauer und die Magd, Erzählung. (theotisce scriptum)
  • 1999, Solch ein Gedicht zu finden, Gedichte in deutscher, französischer und lateinischer Sprache. Domus editoria Rainardi Brune Leichlingae.
  • 1999, Vom Feldrain des Lebens, Gedanken bei Arbeit und Sinnen. (theotisce scriptum)
  • 2000, Me ta pódia. Wanderungen in Griechenland. (theotisce scriptum)
  • 2001, De agricola eiusque ancilla, fabula e theodisco in latinum vertit Rochus Habitzky.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]