Quantum redactiones paginae "Volkerus Kauder" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6: Linea 6:


== Familia ==
== Familia ==
Kauder uxorem duxit. Et frater eius [[Siegfriedus Kauder]] ut Volkerus legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] est.
Kauder uxorem duxit. Et frater eius [[Siegfriedus Kauder]] ut Volkerus legatus [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] erat, annis enim [[2002]] - [[2013]].


== Cursus honorum ==
== Cursus honorum ==

Emendatio ex 05:28, 25 Septembris 2013

Volkerus Kauder

Volkerus Kauder (natus 3 Septembris 1949 oppido Hoffenheim (Badenia) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et munus

Kauder anno 1968 maturitatem adeptus militavit et deinde Friburgi iurisprudentiae studebat. Anno 1975 primam, anno 1977 secundam probationem accepit. Deinde in administratione terrae Badeniae-Virtembergiae operam dedit et annis 1980 - 1990 praeses vicarius administrationis pagi Tuttlingen fuit.

Familia

Kauder uxorem duxit. Et frater eius Siegfriedus Kauder ut Volkerus legatus Dietae Foederalis Germaniae erat, annis enim 2002 - 2013.

Cursus honorum

Annis 1966 - 1984 Kauder sodalis Unionis Iuvenilis fuit. Ab anno 1975 et officia diversa in factione CDU Badeniae administravit et annis 1991 - 1995 secretarius generalis factionis duce Ervino Teufel fuit. Iam ab anno 1990 Kauder legatus Dietae Foederalis est et anno 2005 etiam praeses legatorum suae factionis electus est et adhuc manet. Anno 2004/2005 secretarius generalis totius factionis erat. Anno 2013 iterum legatus ad parlamentum Germanicum creatus[1] et die 23 Septembris iterum praeses legatorum CDU/CSU fractionis electus est[2].

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Volkerus Kauder spectant.

Notae