Quantum redactiones paginae "Pes (metricus)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m automaton abdit: de:Versfuß (strongly connected to la:Metrum (poësis))
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 14 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q1651051 sunt
Linea 46: Linea 46:
[[Categoria:Prosodia]]
[[Categoria:Prosodia]]


[[cs:Metrum]]
[[da:Versefod]]
[[en:Foot (prosody)]]
[[es:Pie (métrica)]]
[[gan:韻腳]]
[[it:Piede (metrica)]]
[[ja:韻脚]]
[[lt:Metras (eilėdara)]]
[[nn:Versefot]]
[[pl:Stopa (metryka)]]
[[pt:Pé (poesia)]]
[[ro:Ritm]]
[[ro:Ritm]]
[[ru:Стихотворный размер]]
[[sv:Versfot]]
[[uk:Стопа (література)]]

Emendatio ex 09:14, 23 Aprilis 2013

Pes metricus est pars poetici versūs, duobus pluribusve syllabis composita. Singulis pedibus saepissime accentus (seu ictus) sunt, quibus prosodiam metricam legere possumus. Versus nomina saepe accipiunt a generibus pedum quibus componuntur. Trimetrus iambicus ad exemplum collectio trium iambicorum dupondiorum. Generaliter ad pedum compositionem describendam longitudo syllabarum indicatur symbolis — (syllaba longa) et ∪ (syllaba brevis); ictus longas in syllabas cadere solet.

Pedum distributio metricorum

Varii exstant metrici pedes, qui numero ac longitudine syllabarum inter se differunt. Series quaedam pedum consimilium aut diversorum versum facit.

Disyllabi

  • Trochaeus (— ∪), pes cuius prima syllaba longa, altera brevis est;
  • Iambus (∪ —), pes cuius prima syllaba brevis, altera longa est;
  • Spondeus (— —), duabus syllabis longis compositus;
  • Pyrrhichius (∪ ∪), in duobus brevibus syllabis constans.

Trisyllabi

  • Dactylus (— ∪ ∪), pes trium syllabarum quarum prima longa, ceterae breves;
  • Anapaestus (∪ ∪ —), pes trium syllabarum quarum prima secundaque breves, ultima longa, id est dactylus reversus;
  • Tribrachys (∪ ∪ ∪), tribus brevibus syllabis compositus;
  • Amphibrachys (∪ — ∪), pes trium syllabarum quarum prima et ultima sunt breves, altera longa;
  • Molossus (— — —), pes metricus in serie constans trium longarum syllabarum;
  • Bacchius (∪ — —), una brevi syllaba duobusque longis compositus;
  • Antibacchius (— — ∪), duobus longis syllabis unaque brevi compositus;
  • Amphimacros (— ∪ —), pes trium syllabarum quarum prima et ultima sunt longae, media brevis.

Tetrasyllabi

Vide etiam