Anapaestus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Anapaestus (a verbo Graeco ἀνάπαιστος) est pes artis metricae Graecae et Latinae; in serie constat duarum brevium syllabarum atque longae extremae syllabae, in quam ictus cadit. Ob formam suam (∪ ∪ —) non numquam vocatur antidactylus.

Origo nominis e verbo Graeco ἀναπαίω (Latine fere "ex adverso pulso") ducitur. Alii putant etymologiam ad formam pertinere anapaesti oppositam dactylo (— ∪ ∪); alii autem antiquitus affirmant Dores et Lacedaemones usos fuisse anapaestis metris ad itinera militaria (sic ut ἐμβατήρια, embatéria) dirigenda, quorum rhythmus alternatim pedibus pulsabatur.