Proceleusmaticus

E Vicipaedia

Proceleusmaticus (principio a Graeco sermone: προκελευσματικός (πούς)) est pes metricus litterarum Graecarum Latinarumque; constat ex quattuor brevis syllabis (∪ ∪ ∪ ∪). Verisimile est hunc pedem a dactylo aut ab anapaesto originem ducere, elemento longo (—) in duo brevia elementa (∪ ∪) diviso.

Origo nominis huius pedis ob celeritatem eius a Graeco προκελεύειν (prokelèuein) ducitur verbo, quod Latine fere redditur "vehementer incitare". Poetae antiqui atque scriptores eo in canticis chororum tragoediarum vel in comoediis vel versibus senariis Latinis usi sunt.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Encyclopaedia Treccani.it, vox "Proceleusmatico".