Ictus (metricus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

In arte metrica et poesi antiquis, ictus (a verbo icĕre) motum indicat pedis manūsve ad rhythmum versūs metiendum.

Nam ipse clarus Q. Horatius Flaccus poeta huius probationem consuetudinis his verbis in Carminibus affert: «Lesbium servate pedem meique / pollicis ictum [...]»[1]; tamen a saeculo secundo p.C.n. traditur ictus non amplius ad motum digiti vel manūs sed ad vocis flectiones tantum spectare: ob hanc rem ictus praesertim accentus (a verbo [ac]canĕre ductus) vocatur a grammaticis Latinis quoque, e.g. a Prisciano Caesariensi.

Saepe in poesi ictus metricus cum accentu cuiusdam verbi communi non congruit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Q. Horatius Flaccus, Carmina IV, 6, vv. 35–36.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni