Epitritus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Epitritus seu epitritos (a Graeco ἐπίτριτος, Latine "sesquitertius") est pes artis metricae Latinae atque Graecae; conficitur ex tribus longis unaque brevi syllabis, unde nomen.

Sunt formae quattuor epitriti, secundum situm brevis in pede syllabae:

  • Primus epitritus, cuius syllaba prima brevis est (∪ — — —);
  • Secundus epitritus, cuius syllaba secunda brevis est (— ∪ — —);
  • Tertius epitritus, cuius syllaba tertia brevis est (— — ∪ —);
  • Quartus epitritus, cuius syllaba quarta brevis est (— — — ∪).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  • Paeon, non dissimilis ab epitrito productione syllabarum inversa.