Bacchius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bacchius (principio Graece βακχεῖος πούς) est pes metricus poesis Graecae qui etiam in Latinas litteras pervenit; in serie constat unius brevis syllabae duarumque longarum syllabarum (∪ — —).

Antiquitus adhibitus ad pangenda in honorem divi Bacchi carmina bacchius est, unde nomen eius. Tamen etiam in comoediis inveniri possunt exempla pedis bacchii:

Nĕgōtī | sĭbī quī | vŏlēt vīm | părārē [...]
(Plautus, Poenulus II, v. 210)

Nexus interni