Quantum redactiones paginae "Henricus Gustavus de Beck" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q110886 sunt
Linea 24: Linea 24:
[[Categoria:Praesides ministrorum Saxoniae]]
[[Categoria:Praesides ministrorum Saxoniae]]
[[Categoria:Mortui 1933]]
[[Categoria:Mortui 1933]]

[[de:Heinrich Gustav Beck]]

Emendatio ex 09:03, 10 Martii 2013

Henricus Gustavus de Beck

Henricus Gustavus de (Theod. Heinrich Gustav von) Beck (natus 11 Aprilis 1854 Gerapolis, mortuus 9 Ianuarii 1933 Dresdae) vir publicus ac iurisprudens Germaniae fuit.

Iuventus et munus

Beck Chemnicii maturitatem adeptus est ac deinde Heidelbergae, Lipsiae Berolinique iurisprudentiae studebat. Referndarius iustitiae fuit et deinde assessor consilii urbis Dresdae.

Cursus honorum

Annis 1890 - 1895 magister civium oppidi Frankenberg (Saxonia), deinde Fribergae, deinde a die 17 Septembris 1896 urbis Chemnitii magister civium superior electus est. Ad usque annum 1907 hoc magistratu fungebatur et hoc tempore urbs valde aucta est. Ab anno 1895 Beck et legatus camerae superioris senatus terrae Saxoniae fuit. 15 Ianuarii 1908 Fridericus Augustus III rex Saxoniae eum administrum institutionis publicae Saxoniae nominavit, quod officium administrans Beck praesertim eruditionem puellarum adiuvit et auxit. 21 Maii 1914 rex praeterea praesidem ministrorum Saxoniae fecit. 26 Octobris 1918, cum iam motus contra monarchiam coepisset, Beck a magistratu se recessit et a rege ultimus Saxonum nobilitatus est.

Ultimi Anni

Ultimis annis vitae de Beck Dresdae et Misniae vixit, ubi praepositus Cathedralis fuit, quod officium ei rex olim transtulerat.

Nexus externi