Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Simon Bolívar

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Simon Bolívar.

Simon Iosephus Antonius Sanctissimae Trinitatis Bolívar et Palacios Ponte y Blanco usitate Simon Bolívar appellatus (natus Simón José Antonio de la Santísima Trinidad Bolívar y Palacios Ponte y Blanco Caracis in urbe Venetiolana die 24 Iulii 1783; mortuus Sanctae Marthae Columbiae die 17 Decembris 1830), aliquando Liberator (Hispanice El Libertador) dictus, fuit dux militaris et civilis Venetiolanus, qui partes maximi momenti in pugna Americae Hispanicae pro libertate ab Imperio Hispanico egit, et hodie unus ex potentissimis viris civilibus in historia Americae Australis et Latinae habetur. Fuit praeses Magnae Columbiae, Boliviae, et Peruviae.

Hugo Chávez Bolívar magni aestimavit, et ex eo nomen Venetiolae in Rem Publicam Bolivarianam Venetiolam mutavit, motumque Res Novas Bolivarianas et socialismum saeculi vicensimi primi affirmavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Monumentum Libertatis Americanae, in Urbe Sancti Iacobi positum.

Iurisprudentiae studens in terras Europaeas iter fecit; postea anno 1809 Status Unitos visitavit eorumque instituta sat libera admiravit. Tunc consilium cepit rerum istarum in patria imitandarum et patriae liberandae. In Venetiolam reversus cum aliis cerebrosis patriam amantibus coiit, ut res novas perpelleret. Cum die 19 Aprilis 1810 Caracis contra Hispanicos insessores insurgeret, Londinium missus est armorum afferendorum causa. Revera mense Septembri 1811 cum telis revenit; manipula pro militum praefecto Francisco de Miranda duxit et post eius abdicationem in Insulam Curacensem confugere debuit. Tamen mense Septembri 1812 denuo in seditiosis inveniri potuit, qui paulatim rerum novarum ducatorem se gessit. De Hispanis crudelibus indignatus edicto in Trujillo die 13 Ianuarii 1813 facto occupatores minabatur. Hoc enim omnes regis Hispanici fautores necandos esse declaravit. Proeliis pluribus commissis die 4 Augusti 1813 Caracas ingressus est et ovantes eum Ventiolae liberatorem salutaverunt. In se potestates omnes tam civiles quam militares contulit, cui incepto bonorum hominum conventus die 2 Ianuarii 1814 annuerunt]. Fortuna autem erga Simonem haud longe benevola erat namque copiae eius die 11 Iunii 1814 apud La Puerta ab imperatore Iosepho Thoma Boves concussae sunt. Inde Boves Kalendis Iuliis 1814 caput intravit et rei publicae fautores prope Arguna profligaturus. Bolivar autem cum fidelibus Carthaginem Indiarum navigavit et provinciis confoederatis in Regno vicario Granatae Novae servitia sua obtulit. Postquam ei summum imperium datum est urbem Bogotam cepit et provinciam Cundinamarca liberavit. Cum autem Paulus Morillo militum praefectus Hispanicus mense Martio 1815 cum militibus novis appulit, Simoni in Iamaicam eundum erat unde in Haitiam venit. In situ profugos congregavit et mense Decembri 1816 in insula Margaritae exiit. Annis sequentibus una cum Iosepho Antonio Páez et Francisco de Paula Santander toties Hispanos excitavit, ut die 15 Februarii 1819 congressus ad Angostura indictus est praesidenti Columbiae eligendo. Inde exercitum mense Iunio trans Cordilleram Americanam aperam usque ad Novam Granatam traxit die 23 Iulii 1819 oppidum Tunja expugnaturus.

Anno 1821, Hispanos vicit apud Calabozum, quo facto provincia tota liberata est. Inde annis 1823 et 1824 liberationem complevit, annoque 1825 dictator creatus est. Sub nomine Boliviae e terris iugiter res publica creata est. Anno autem 1826 abdicavit, et Limae consilium convocavit, necnon foedus cum variis civitatibus liberis Americanis fecit. Annis 1826 et 1828, rei publicae Columbianae praeses cum magna potestate electus est. Insidiatores, qui die 25 Septembris necem sectati sunt, interfici iussit. Die 17 Augusti 1827, praeses perpetuus creatus est; constitutio quasi dictatoria terrae data est (Code Boliviano) et expressionis libertas reppulsa est: nimirum ferebatur iste vir utique monarchiam appetere. Itaque in Columbiam festinavit et constitutionem abrogatam esse declaravit novam disciplinam promissurus. Post unum tyrannidis annum die 25 Novembris 1829 Caracis impetus exortus est et nonnullis septimanis post civitas omnes Páez duce exsurgebant. Separatio a Nova Granata et exsilium pro Simone Bolivar postulabantur. Interim nemo iam ei succurrere praesto fuit et mense Ianuario 1830 a parlamento Bogotae habito abdicatione acceptata emeritorium Simoni Bolívar concessum est. Anno 1832, politici egregii cineres sollemniter Caracas reportati sunt, arcusque triumphalis erectus est, Bogotae autem simulacrum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bastardo-Salcedo, J. L. 1993. Historia Fundamental de Venezuela. Caracas: UVC.
  • Bushnell, David. 1970. The Liberator, Simón Bolívar. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf.
  • Bushnell, David, ed., et Fred Fornoff, conv. 2003. El Libertador: Writings of Simón Bolívar. Oxford University Press. ISBN 978-0-19-514481-9.
  • Bushnell, David, et Neill Macaulay. 1994. The Emergence of Latin America in the Nineteenth Century. Ed. 2a. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-508402-3.
  • Ducoudray Holstein, H. L. V. 1829. Memoirs of Simón Bolívar. Bostoniae: Goodrich.
  • Harvey, Robert. 2000. Liberators: Latin America's Struggle For Independence, 1810–1830. Londinii: John Murray. ISBN 978-0-7195-5566-4.
  • Lynch, John. 1983. Simón Bolívar and the Age of Revolution. Londinii: University of London Institute of Latin American Studies. ISBN 978-0-901145-54-3.
  • Lynch, John. 1986. The Spanish American Revolutions, 1808–1826. Ed. 2a. Novi Eboraci: W. W. Norton & Co. ISBN 978-0-393-95537-8.
  • Madariaga, Salvador de. 1952. Bolívar. Westport: Greenwood Press. ISBN 978-0-313-22029-6.
  • Marx, Karl. 1858. "Bolívar y Ponte." In The New American Cyclopaedia: A Popular Dictionary of General Knowledge. Vol. 3. Novi Eboraci: D. Appleton & Co.
  • Mijares, Augusto. 1983. The Liberator. Caracas: North American Association of Venezuela.
  • O'Leary, Daniel Florencio. (1888) 1970. Bolívar and the War of Independence / Memorias del General Daniel Florencio O'Leary: Narración. Liber imminutus. Austin: University of Texas. ISBN 978-0-292-70047-5.
  • Reza, German de la. 2009. La invención de la paz: De la república cristiana del duque de Sully a la sociedad de naciones de Simón Bolívar. Mexicopole: Siglo XXI Editores. ISBN 978-607-03-0054-7.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Simon Bolívar spectant.