Haec pagina est honorata.
Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Carolus Marx

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Carolus Marx
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Marx: imago
Carolus Marx: subscriptio
Nativitas: 5 Maii 1818; Augusta Treverorum
Obitus: 14 Martii 1883; Londinium
Patria: Germania, Q223050
Nomen nativum: Karl Heinrich Marx
Carolus Marx

Carolus Marx[1] (Germanice: Karl Marx), plenius Carolus Henricus Marx (Karl Heinrich Marx ; 5 Maii 1818 – 14 Martii 1883), fuit philosophus, oeconomus, sociologus, historicus, diurnarius, ac socialista Germanus rerum novarum cupidus, cuius dogmata magnam vim in scientia oeconomica et motibus popularibus habuerunt. Varios libros divulgavit, quorum notissimi sunt Praeconium Communisticum (1848) et De Capitale (1867–1894); nonnulla opera cum collega Friderico Engels scripsit. Doctrina Caroli Marx placita marxiana nominatur.

Marx Augustae Treverorum die 5 Maii 1818 natus est. Pater fuit presbyter Lutheranus qui se a fide Iudaica converterat. Ab anno 1835 ad annum 1841, primum iuris doctrinae tum rebus gestis et philosophiae studebat. Anno 1842 et posteriore anno, scriptor erat Diarii Rhenani (Rheinische Zeitung). Anno 1843, propter statum rei publicae e Germania emigravit et Lutetiae consedit. Eo loco, libros ad socialismum pertinentes conscripsit. Postea Bruxellis cum Friderico Engels amico Praeconium Communisticum scripsit. Rerum novarum studio in Germania impedito et suppresso, Londinium anno 1849 refugit. Ibi habitabat ad finem vitae, ubi etiam primum ex tribus librum operis De Capitale constituit. Obiit Londinii die 14 Martii 1883.

Scripta Latina Caroli Marx[recensere | fontem recensere]

"An principatus Augusti merito inter feliciores reipublicae Romanae aetates numeretur?" Hoc Caroli Marx scriptum scholae professor ita subscripsit: "Praeter ea, quae suis locis adnotavimus, et plura menda inprimis versus finem, et argumenti tractatione probataque in ea cognitione historiae, et Latinitatis studio in universum non contemnenda scriptura. Verum quam turpis litera!!!"

Selecta Caroli Marx opera[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Latinum invenitur in: "Spe salvi"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Liber bibliographica
Libri academici et populares
Bibliographia addita

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Marx spectant.