Serpens marinus

E Vicipaedia
Pro veris vivisque serpentibus marinis, vide Anguis marinus.
Orm marinum Olavi Magni, 1555

Serpens marinus vel draco marinus est genus monstri marini, vel omnino vel partim serpentinus. Species serpentium marinorum multa saecula nuntiatae sunt et iam hodie nuntiantur. Bruce Champagne cryptozoologus plus quam 1200 manifestationes (Anglice: sightings) serpentium marinorum enumeravit.[1] Plurimi cryptozoologi credunt has species probabiliter esse regalecidas et cetacea. Nonnulli cryptozoologi subiecerunt serpentes marinos esse relicta plesiosauria, mosasauria, vel alia reptilia marina ex Mesozoico—notio cum monstris lacustrinis sicut Monstrum Lacus Ness saepe consociata.

In mythologia[recensere | fontem recensere]

Primus Americae serpens marinus, ex Capite Anna Massachusettae anno 1639 nuntiatus.

In mythologia Nordica Jörmungandr vel Midgarðsormr fuit serpens marinus satis longus ut Midgard, totum orbem terrarum, cingeret. Aliquae fabulae dicunt nautas eius dorsum esse catenam insularum credere. Serpentes marini etiam in posteriori scientia populari Scandinaviana,? praecipue in fabulis Norvegicis, saepe apparent.

Serpens marinus in armis heraldicis Seljord? in Norvegia.

Anno 1028, Sanctus Olavus serpentem marinum interfecit et in montem Syltefjellet in Valldal Norvegiae eiecit, cuius signa iam videntur.[2]

In Carta marina, libro ab Olavo Magno ecclesiastico et scriptore Sueco apparent multa monstra marina, ingente serpente marino non excluso. Praeteria, in eius libro Historia Populorum Septentrionalium (1555), Magnus longam serpentis marini Norvegici descriptionem dat.

Homines in marinis Mediterranei et Medii Orientis culturis serpentes marinos agnoverunt, qui in mythologia (in Labbu Babylonensi) et in memoriis spectatorum (in Historia Animalium Aristotelis) inveniuntur. In Aeneide, par serpentium marinorum Laocoontem sacerdotem et filios interfecerunt cum ille contra "equum Troianum" argueret.

In Bibliis Sacris[recensere | fontem recensere]

Biblia Sacra mentionem Leviathan et Rahab faciunt, ex Tanakh Hebraico, et "aquae reptile animae viventis" et "cete grandia" commemorat (Genesis 1:21). Amos propheta mentionem facit serpentis qui mordat homines qui in mari celari a Deo conentur (Prophetia Amos 9:3).

Notabiles serpentes marini[recensere | fontem recensere]

Serpens marinus anno 1734 nuntiatus.
"Great Sea Serpent" secundum Hans Egede.
Hirsutus serpens marinus in Natural History of Norway.
Serpens marinus Glocestriae? anno 1817.
Hirsutus serpens marinus.
Fossile "Hydrarchos."
"Supposed Appearance Of The Great Sea-Serpent, From H.M.S. Plumper, Sketched By An Officer On Board," Illustrated London News, 14 Aprilis 1849
Adumbratio ex HMS Daedalo
Regalecida quae in litus Bermudiense anno 1860 venit. Animal sedecim pedes longum erat, et primum serpens marinus appellabatur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Serpentem marinum spectant (Sea serpent, Sea serpents).