Kraken

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Imago Poulpe Colossal Petri Dionysii de Montfort cephalopus monstrat maximum navem mercatoriam aggreditur. Similiter sit pro Kraken.

Kraken[1] est mythicum monstrum marinum de fabulis Scandinavicis mediaevalibus exitum, incolare Norvegica Islandicaque litora dictum. Magna magnitudine multisque flagellis dotatum, hoc monstrum notissimum est, quod alvum navium capessere ad eas vertendas rumpendasve soleat, nonnumquam etiam ad nautas mersatos devorandos.

Bestia quiddam mysterium tenuit in fabulis vulgaribus, numquam repraesentata, usque ad saeculum 18 cum naturalistae, se beluae indentitatem? comperisse putantes, ad bestiam antiquam categorias taxinomicas illius aetatis imponerent.[2][3]

Credibiliter fabulae ex historiis constent veris sed adgravatis: kraken revera membrum familiae Architeuthis ergo sit. Quodque autem kraken animalis esse possit species antarctica, Mesonychoteuthis hamiltoni: digmata musta praehensa adultos maximos esse suadent.[3]

Carolus Linnaeus kraken ut cephalopus taxebat, et dabat nomen scientificum Microcosmus marinus in prima editione eius operis Systematis Naturae anni 1735, opus taxinomicum organismorum vivorum. In serioribus editionibus creaturam excludebatur.[4][5] Linnaei in opere serio suo Fauna Suecica anni 1746 creaturam "singulare monstrum" appellatur, et de eo dicit Habitare fertur in mari Norwegico, ipse non dum animal vidi.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine Latino, vide hanc notam ("magnitudine insulae parem dicunt, et nuncupant Kraken") nuper addita in opere Gaii Plinii Secundi Naturalis Historia.
  2. enugmis.wordpress.com (Francogallice).
  3. 3.0 3.1 Jill Stefko, Kraken: Cryptid of the Sea or Real Animal? Sightings of Colossal Squids and Octopi Reported Since Ancient Times (2009).
  4. Microcosmus marinus in Systemate Naturae.
  5. "Kraken," Encyclopædia Metropolitana; or, Universal Dictionary of Knowledge 21 (Londinii, B. Fellowes, 1845), 255–258.
  6. Carolus Linnaeus, Fauna Suecica (Stockholmiae: Laurentius Salvus, 1746), 386.