Roman numeral 10000 CC DD.svg

Mesozoicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mesozoicum[1] est aerathema stratigraphicum et aera geologica aeonis Phanerozoici, antecessore Palaeozoico, successore Caenozoico. Mesozoicum et Triassicum incepta ab antiquissimis fossilibus Hindeodi parvi dantur.[2]

Commissio Internationalis Stratigraphica terminum Cretaceum Palaeogenicum definit ab anomalia iridii qua vestigia illisionis meteoritae iuxta Chicxulub in stratis geologicis per omnem terrarum orbem inscribuntur. Hic terminus inceptum indicat aerae Caenozoicae, systemati Palaeogenico, seriei Palaeocaenae, stadio Danio, perfectionemque aerae Mesozoicae, systemati Cretaceo, seriei Cretaceo superiori, stadio Maastrichtio.[3]

Nomen "Mesozoicum", per exemplum Palaeozoici iam nominati, Anglice sub forma Mesozoic anno 1840 ab Ioanne Phillips propositum est.[4] E verbis Graecis μεσός "medius", καινός "novus", ζῷον "animal" componuntur.[5]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Mesozoicum": Robertus Koeppel, Praelectiones geologiae et praehistoriae pars 1 iii (Romae, 1933) p. 5 (Paginae selectae apud Google Books)
  2. Ita de:wiki
  3. "International Chronostratigraphic Chart."
  4. "As many systems or combinations of organic forms as are clearly traceable in the stratified crust of the globe, so many corresponding terms (as Palæozoic, Mesozoic, Kainozoic, &c.) may be made": John Phillips, "Palæozoic series" in Penny Cyclopaedia of the Society for the Diffusion of Useful Knowledge vol. 17 (1840) pp. 153–54,
  5. De historia nominis definitionisque vide: Mary Grace Wilmarth, The Geologic Time Classification of the United States Geological Survey Compared With Other Classifications, accompanied by the original definitions of era, period and epoch terms (United States Geological Survey Bulletin no. 769. Vasingtoniae: U.S. Government Printing Office, 1925) (p. 9 apud Google Books).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mesozoicum spectant.
Aerathemata = Aerae geologicae