Lingua Sinica antiqua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Sinica antiqua
Taxinomia: e familia Sinotibetana et grege Sinico
Status:
Sigla: 1 nullum, 2 nullum, 3 och
Usus
Aevum: Saec. 10 a.C.n. – 3 a.C.n.
Situs: Sinae antiquae
Litterae:
Scriptura: Character Sinicus
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis picta

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Sinica antiqua (simpl. 上古汉语; trad.: 上古漢語; pinyin: shànggǔ hànyǔ), est linguae Sinicae genus de principio c. 1200 a.C.n. usum ad s. tertium a.C.n. Priscissima huius linguae exemplaria augurationes sunt oracularibus in ossibus inventa tempore domus Shang; Sinicaque ahenea epigrammata auxerunt tempore domus Zhou. Effuderunt hoc tempore classici scriptores varii, ut Confucius, Mencius, et qui scripserunt Zuo Zhuan. Hi autem libri exempla fuerunt ad Lingua Sinica litteraria scribendum, qua mansit lingua usitata usque ad s. vicesimum servans et vocabularium linguae Sinicae antiquae et grammaticam.

Lingua Sinica antiqua prisco litterarum Sinicarum genere scribebatur, singula unum verbum depingente. Quamquam autem haec scriptura alphabetum non est, pluri characteres usando sonitus similis characteres creati sunt.