Ciscaucasia

Latinitas bona
E Vicipaedia
Ciscaucasia cum terris adiacentibus e spatio cosmico visa

Ciscaucasia[1] (Russice Предкавказье, tr. Predkavkaz'e) est terra, ad septentrionem Caucasi Maioris sita. Fines Ciscaucasiae, praeter Caucasum Maiorem in meridie, sunt depressio Kumo-Manytschensis in septentrione, palus Maeotis et Bosporus Cimmerius in occidente atque mare Caspium in oriente. Ciscaucasia Occidentalis Mediaque est regio agriculturalis valens, in Ciscaucasia Occidentali autem pascua semideserta sunt. In multis locis Ciscaucasiae deposita petrolei et gasii nota sunt.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "Предкавказье – Ciscaucasia"[1]; "Habitat in declivibus herbaceis montium Ciscaucasiae. Typus. Ciscaucasia, in vicinitate opp. Kislovodsk" [2]; "In desertis Ciscaucasiae..."[3]; "Musci е sedimentis sarmaticis Ciscaucasiae" [4]

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]