Coordinata: 55°29′9″N 28°45′50″E / 55.48583°N 28.76389°E / 55.48583; 28.76389

Collegium Polocense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia Sancti Stephani et aedificium Collegii Polocensis, c. annum 1865

Collegium Polocense[1] fuit collegium Societatis Iesu in Polocia anno 1580 conditum. Anno 1812 Academia Polocensis condita est, quae collegium in se includit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1579 tempore Belli Livonici Polocia, adhuc Russica, a Stephano Bathorio expugnata est, qui Iesuitas invitavit, et laboribus Petri Skargae anno 1580 collegium fundatum est. Ecclesia Sancti Stephani, primo lignea, prope aedificium collegii saeculo XVII constructa est.

Cum anno 1772 Polonia primum divisa esset, Polocia Russiae adiuncta est. Anno proximo 1773, cum Societas Iesu a Clemente XIV abrogata esset, Catharina II imperatrix Russiae decrevit, ut edictum Papae in Russia vim non haberet. Iesuitae ergo opera sua non desierunt. Anno 1780 novitiatus apud collegium Polocense creatus est et imperatrix ipsa Iesuitas Polotiae visitavit. Stanislaus Czerniewicz, collegii Polocensis rector, anno 1782 vicarius generalis Societatis Iesu factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]