Latinitas bona

Placenta (libum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Placenta (discretiva)

Placenta (e verbo Graeco πλακοῦς, "libum")[1] in opere culinario Romano fuit libum magna assiduitate factum e farina alica caseoque. Cato maior in libro suo De agri cultura sic mandat:

Placentam sic facito
Placentam sic facito: farinae siligneae L. 2, unde solum facias; in tracta farinae L. 4 et alicae primae L. 2. alicam in aquam infundito: ubi bene mollis erit, in mortarium purum indito siccatoque bene; deinde manibus depsito: ubi bene subactum erit, farinae L. 4 paulatim addito. id utrumque tracta facito: in qualo, ubi arescant, componito: ubi arebunt, componito puriter. cum facies in singula tracta, ubi depsueris, panno oleo uncto tangito et circumtergeto unguitoque; ubi tracta erunt, focum, ubi cocas, calfacito bene et testum. postea farinae L. 2 conspargito condepsitoque; inde facito solum tenue. casei ovilli p. 14 ne acidum et bene recens in aquam indito: ibi macerato, aquam ter mutato. inde eximito siccatoque bene paulatim manibus: siccum bene in mortarium imponito. ubi omne caseum bene siccaveris, in mortarium purum manibus condepsito comminuitoque quam maxime. deinde cribrum farinarium purum sumito caseumque per cribrum facito transeat in mortarium. postea indito mellis boni p. 4s: id una bene commisceto cum caseo. postea in tabula pura, quae pateat p. 1, ibi balteum ponito: folia laurea uncta supponito, placentam fingito. tracta in singula in totum solum primum ponito; deinde de mortario tracta linito, tracta addito singulatim, item linito, usque adeo donec omne caseum cum melle abusus eris. in summum tracta in singula indito, postea solum contrahito ornatoque, focum deuerrito temperatoque, tunc placentam imponito: testo caldo operito, pruna insuper et circum operito. videto ut bene et otiose percoquas: aperito, dum inspicias, bis aut ter. ubi cocta erit, eximito et melle unguito: haec erit placenta semodialis.
– Cato, De agri cultura 76

Haec placenta Romana nomen suum linguis hodiernis dedit in sensu novo placentae uterinae (vide Placenta), in rem botanicam etiam usitatum (vide Placenta (botanica)).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sed potius e forma accusativa eius verbi: Gr. πλακοῦντα plakounta > Lat. placenta.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.