Pinguinus impennis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Great Auk (Pinguinis impennis) specimen, Kelvingrove, Glasgow - geograph.org.uk - 1108249.jpg

Classis : Aves 
Infraclassis : Neognathae 
Ordo : Charadriiformes 
Familia : Alcidae 
Subfamilia : Alcinae 
Genus : †Pinguinus 
Bonnaterre, 1791
Species : †Pinguinus impennis 
(Linnaeus, 1758)
   
Palaeontologia
NeogenoHolocaenum exiens[1]
Expression error: Unexpected < operator.

Expression error: Unexpected < operator.

Conservationis status
Territorium
GreatAukMap.svg
Approximate range (in blue) with known breeding sites indicated by yellow marks[3][4]

Pinguinus impennis est species avium sine volatu familiae Alcidarum, quae exstincta est saeculo undevicensimo medio. Sola erat hodierna generis Pinguini species. Haud arte cognata est cum avibus in permultis multarum familiarum linguis hodiernis ex vocabulo pinguino appellatis,[5] quam nautae postea invenierunt et nominaverunt, quia Pinguino impenni similes corporeae eis videbantur.

Pariebat in remotis insulis saxosis prope oceanum largamque cibi copiam, quae res in natura est rara, ut pauci loci tales exsistunt. Cum non parerent, pabulabantur in aquis Atlantici Septentrionali, ad meridiem usque ad Hispaniam septentrionalem et litora Canadae, Groenlandiae, Islandiae, Faeroarum, Norvegiae, Hiberniae, Magnae Britanniae.

Pinguis impennis erat a 75 ad 85 centimetra altus, 5 chiliogrammata ponderis, maxima alcida quae ad tempora hodierna supervixit, et secunda a maxima omnis familiae specie (Miomancalla, species praehistorica, maior erat).[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Finlayson, Clive (18 Decembris 2011). Avian survivors: The History and Biogeography of Palearctic Birds. Bloomsbury Publishing. p. 157. ISBN 9781408137314 .
  2. IUCN (vide situs scientificos).
  3. Grieve, Symington (1885). The Great Auk, or Garefowl: Its history, archaeology, and remains. Thomas C. Jack, London 
  4. Parkin, Thomas (1894). The Great Auk, or Garefowl. J.E. Budd, Printer 
  5. Exempli gratia: Anglice penguin, Graece πιγκουίνος, Iavanice pinguin, Portugallice pinguim, Russice пингвиновые (et пингвины), Suahelice ngwini, Theodisce pinguine, Turcice penguem.
  6. Smith 2015.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bourne, W. R. P. 1993. "The story of the Great Auk Pinguinis impennis." Archives of Natural History 20 (2): 257–78. doi:10.3366/anh.1993.20.2.257.
  • Smith, N. 2015. "Evolution of body mass in the Pan-Alcidae (Aves, Charadriiformes): the effects of combining neontological and paleontological data." Paleobiology 42: 8–26. doi:10.1017/pab.2015.24.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pinguinum impennem spectant.