Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas inspicienda

Glasgua

E Vicipaedia
(Redirectum de Glasgovia)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Glasgua
Res apud Vicidata repertae:
Glasgua: insigne
Civitas: Britanniarum Regnum
Numerus incolarum: 598 830±0
Zona horaria: UTC
Situs interretialis
Glasgua: situs

Glasgua,[1][2] vulgo Glasgow est urbs 599 503 (2005) incolarum, maxima Scotiae et tertia Britanniarum Regni.

Historia[recensere | fontem recensere]

Universitas Glasguensis, anno 1451 condita

Glasgua urbs saeculo VI, una cum Cathedrae Glasgoviae fundamento, Sancto Cantigerno condita est. Postquam, Glasgoviae momentum saeculis X et XI, episcopatu hic locato ab Rege Davido I ac Episcopo Iohanno Capellano, continuo crevit. Episcopatus hic omnis Scotiae maximus divitissimusque factus est et illuc divitias gravitatemque attulit. Intra annis 1175 et 1178 regnum, cum Episcopus Iocelin 'burghis' statum pro Glasgovia ab Rege Gulielmo I obtinuerit, qui urbi vim monopolii aliorumque auctoritatum dederit, magnopere munitum est. Aliquando intra annis 1189 et 1195 huic statui mercatus anniversarius additus est, qui usque ad diem hodiernum ut "Mercatus Glasgoviae" floret.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Multae naves in portu Glasgoviae creatae sunt. Glasgovia interdum urbs laboris nominatur.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Glasguae anno 1451 universitas condita est.

Glasgovia manus pedifollis duos habet: Celtic et Rangers.

Clima[recensere | fontem recensere]

Sicut Britanniae fere omni, urbi Glasguae clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris minima (regione urbana Paisley verificata) a mense Decembri ad Februarium 1.8° atque mensibus Iulio et Augusto 12°, maxima inter 7° et 19.5°, sed minima extrema usque hodie nota −14.8°, maxima extrema 31.0°; pluviis mense Aprili ad 64 mm tantum, mense Ianuario ad 148 mm elevatis; diebus pluviosis mense Iunio 11, mense Ianuario 17, per annum totum fere 167 incidentibus, horis solis fulgentis mense Decembri 33, mense Maio 180, per annum totum 1 265 relatis.[3]

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Glasgua, Glascovia, Glascua, Glascum": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972
  2. "Glasquum" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  3. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Glasguam spectant.