Parcae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Les Parques ("Parcae," ca. 1885) ab Alfredo Agache pictae.
Tres Parcae Fatum Mariae Medicaeae nent (1622–1625), pictura a Petro Paulo Rubens picta.

Parcae (fortasse a parcere) in religione et mythologia Romana sunt femineae Fati personificationes, aliquando Fata uná appellatae. Earum nomen simillimum Graecum est Moirai, usitate Moerae Latine conversum. Translatum vitae filum omnium mortalium et immortalium a natu ad mortem moderantur. Etiam dei verentur Parcas, quarum potestati Iuppiter ipse subicitur.

Nomina trium Parcarum sunt:

Primae scripturae exstantes quae has deitates commemorant sunt tres parvae stelae (cippi) prope Lavinium antiquum mox post finem Belli Orbis Terrarum II inventae.[6] Inscriptionem ferunt:

Neuna fata, Neuna dono, Parca Maurtia dono

Nomina duarum Parcarum Romanarum sic memoriae mandantur (Neuna = Nona, Maurtia = Morta), adque notionem fati conectuntur.[7]

Nona hominis vitae summam die lustrico decernere habebatur; hoc est dies cum nomen infantis electum esset, qui factus est die nono post natum pueri et octavo puellae.[8]

Iteratio nundinarum habebatur dies festus et ergo nefas a Iulio Caesare, Cornelio Labeone, et aliis scriptoribus, quia eodem die flaminica dialis sacrificium caperi Iovi dicatum in Regia fecit.[9]

Unus ex fontibus singulorum de Parcis est Metamorphoses Ovidii, 2.654, 5.532, 8.452, 15.781.

Nexus interni

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Parcas spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. John Day, God's Conflict With the Dragon and the Sea: Echoes of a Canaanite Myth in the Old Testament (CUP Archive, 1985), 308.
  2. John Day, God's Conflict With the Dragon and the Sea: Echoes of a Canaanite Myth in the Old Testament (CUP Archive, 1985), 308.
  3. L. L. Tels de Jong Sur quelques divinites romaines de la naissance et de la prophetie (1959): 70–77; 83–85.
  4. P. Ramat "Morta" in Archivio glottologico italiano 40, 1960, pp. 61–67.
  5. J. H. Waszinsk Gnomon 34 (1962): 445.
  6. G. Dumezil La religion romaine archaique (Paris, 1974), pars 4.
  7. L. L. Tels De Jong Sur quelques divinites romaines de la naissance et de la prophetie (1959), 67–130.
  8. S. Breemer et J. H. Waszinsk, Mnemosyne 3 Ser. 13, 1947, pp. 254–270: de fato personale cum collatione diei lustrici adligato.
  9. Macr. Sat. I 16, 30.