Tuloma

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tuloma
Tulomae vallis
Longitudo 64 chm
Altitudo principii 241 m
Area ex qua aqua affluit 21 500 chm²
Principium Lacus Notensis
Ostium Sinus Kolaensis maris Barentsiani
Regio Regio Murmanica Russiae

Tuloma[1] (Russice Тулома) est flumen in regione Murmanica Russiae. E lacu Notensi (Notozero) incipit, cuius aequor nunc receptaculo aquae Tulomensi Superiore[2] sublatus est. Receptaculum alterum ad Tulomam aedificatum Tulomense Inferius[3] est. Longitudo Tulomae 64 chm est. Cataractas habet. Kola urbs ad Tulomam sita est. Post Kolam urbem flumen in sinum Kolaensem maris Barentsiani effluit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theodori Magni Fries[sv] Lichenographia Scandinavica, pars 1, Upsaliae 1871, p. 171.
  2. Russice Верхнетуломское вдхр.
  3. Russice Нижнетуломское вдхр.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 68°53′0″N 33°0′0″E, 68°36′27″N 31°45′39″E, 68°53′21″N 33°0′48″E • GeoNames
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tulomam flumen spectant.