Coordinata: 69°23′46″N 30°36′31″E / 69.39611°N 30.60861°E / 69.39611; 30.60861

Foramen Kolaense altius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Foramen Kolaense altius in pittacio cursuali Sovietico anni 1987; columna terebrationis figurata est

Foramen Kolaense altius[1][2] est foramen orbis terrarum altissimum (12 262 m altitudinis), annis a 1970 a 1991 terebratum in paeninsula Kolaensi prope Nichelium coloniam urbanam.

Solius explorationis geologicae causa foramen terebrabatur. Discontinuitas Conradi inter granita et basaltes et discontinuitas Mohorovičić investigandae sunt, sed nihil clarius de iis cognitum est; nam 12 chm sub superficie Terrae hoc loco eadem granita iacebant, sed temperaturam 212°C habentia et pressione altissima transformata.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Series foraminum tum terebrabatur, et foramina usque ad 7 chm altitudinis ut alta (Russice глубокие) enumerantur, plus quam 7 chm ut altiora (Russice сверхглубокие). Interdum Altius 3 breviter nominatur (СГ3, SG3).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 69°23′46″N 30°36′31″E  • Большая российская энциклопедия