Roman numeral 10000 CC DD.svg

Paeninsula Scandinavica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Paeninsula Scandinavica in photographemate spatiali mense Februario facto

Paeninsula Scandinavica[1] (Suecice Skandinaviska halvön, Norvegice [bookmal] Den skandinaviske halvøy, Finnice Skandinavian niemimaaest) est paeninsula maxima Europae septentrionalis, inter maria Barentsianum, Norvegicum, Septentrionale et Balticum sita. Per terram linea a sinu Bothnico ad sinum Varangicum[2] (vulgo Varangerfjorden) descripta paeninsulae Scandinavicae finis putatur; orientem versus a hac linea paeninsula Kolaensis incipit. Area paeninsulae Scandinavicae circa 800 chm2 est.

Suecia omnis (praeter insulas), Norvegiae pars maior et Finniae pars aliqua in paeninsula Scandinavica sitae sunt. Montes Scandinaviae partem paeninsulae septentrionalem et occidentalem occupant; litora Norvegica, i.e. septentrionalia et occidentalia, fiordis permultis dissecata sunt et insulae permultae his adiacent. Sinu Cimbrico et Kattegat freto paeninsula Scandinavica ab archipelago Danico et Chersoneso Cimbrica separata est. Litora Suecica (meridionalia et orientalia) planitie silvosa occupata sunt.

Vener, Veter, Melorus lacus paeninsulae maximi sunt; Gothelba et Clarus fluvii longissimi.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 63°0′0″N 14°0′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica