Latinitas bona

Agnes de Bohemia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sancta Agnes de Bohemia
AnezkaPremyslovna.jpg

Virgo, abbatissa seu soror maior
Attributa corona, ecclesia sive monasterium
Gloriole.svg Index Sanctorum

Sancta Agnes de Bohemia (nata anno 1211 — obiit Pragae die 2 Martii 1282) fuit filia regis Bohemiae Ottocari I, amica sanctae Clarae Assisiensis et monacha ordinis eius, fundatrix Ordinis militaris Crucigerorum cum rubea stella.

Vita[recensere | fontem recensere]

Monasterium sanctae Agnetis Pragae

Agnes nata est anno 1211. Parentes eius erant rex Bohemiae Ottocarus I et Constantia regina, fundatrix Portae Coeli. Agnes abnegavit uxor filii imperatori Friderici II fieri, quia voluit secundum exemplum sancti Francisci Assisiensis vivere. Cum fratre suo rege Bohemiae Venceslao I fundavit anno 1232 in Praga monasterium monacharum ordinis sanctae Clarae et facta est praeposita eius (Monasterium sanctae Agnetis appellatur). Frater eius rex Venceslaus sepultus est cum uxore suo in monasterio sanctae Agnetis. Etiam nepos eius rex Ottocarus II voluit in eodem monasterio sepulcrum habere, sed sepultus est in ecclesia metropolitana sancti Viti Pragensis. Anno 1277 intravit Cunegundis, filia Ottocari II, monasterium sanctae Agnetis, postea facta est abbatissa monasterii sancti Georgii in castro Pragensi. Die 2 Martii 1282 mortua est sancta Agnes in monasterio suo.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad sanctam Agnetem spectant.